{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 283","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 283","ref":"283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/283.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"His etiam configurationibus uidendum est, addatur, nec ne domorum inter stellas commutatio, alteraque alterius acci piatur hospitio, quae res stellarum potestati, ac decreto uirium multum adijcit. Quoniam autem uitia, atque offensiones, quae externa ui minime inferuntur oculis, ab humorum defluxione ortum ducunt: quae ubi minor fuerit, suffu siones, atque ophthalmias, ubi maior, magisque continua, uitium caecitatis infligit: mirum neutiquam est, si Luna nebulosis in locis, de quibus dictum est, posi ta praesertimque deficiens lumine, atque ad coitum Solis properans caecitate in dicit. Siquidem Luna ipsa ea tempestate frigido, humidoque, hoc est hyberno humore referta est, quodque loca illa nebulosa magnopere etiam humescunt, uim profecto maximam humiditatis euocat, quae aßiduo manatu defluens, ac propter frigus aliquanto coactius ac lentius, lucem tandem extinguit. Eadem Luna in Arietis capite collocata, id est in partibus tertia, quarta, & quinta, quae caput constituunt, nam prima & secunda cornibus insigniuntur, sexta autem ac septima faciem designant in qua oculi collocantur, quod Homero contigit, caecum faciet, atque eo certius, si Saturno fuerit ibidem copulata, cerebrum nanque usque adeò humectabit, ut in oculos perinde ac uena è quadam humor continenter distillet. Cum enim Aries capiti prae sideat, cerebrumque quod capite continetur, collocetur in partibus, quas diximus, Luna deficiens plus aequo cerebrum humectabit, reddetque intempe ratius, quam intemperantiam Saturnus etiam contagione sua adaugebit, atque infestabit. Vehemens autem assiduaque intemperantia non ualetudinem modò, ac morbum, uerumetiam uitium afferre consueuit. Nec uero alienum fuerit, hac praesertim in parte in qua de oculorum uitijs agitur, referre quae ab antiquis scriptoribus, praesertimque Aulio Materno traduntur obseruata, quae generis sunt huismodi. Sol & Luna tropico in signo ijsdem in partibus copulati, si Mercurius quoque copulationi huic accesserit, caecitatem obnunciant. An uero tropica signa uidentur malo huic accommodatiora, quod in illis fiat noctis ac diei uariatio? Nam & diei diminutio lucis est ex parte ademptio, quae quoniam adimi in Cancro incipit, signum hoc cum sit etiam Lunae domicilium, inferendo luminibus uitio, quàm Capricorni signum longe uidetur opportunius. Luna in horoscopo partiliter constituta, si Martem, aut Saturnum in successione habuerit horoscopi, qui secundus locus est, fueritque nocturna genitura, oculo sinistro uitium minatur: Sol uero dextro, ubi in horoscopo positus eandem hanc maleficam in successione collocatam habuerit, minatur etiam caecitatis uitium: hoc idem quoque Sol in horoscopo constitutus, si Luna infimum cardinem, Saturnus occidui cardinis decessionem, qui locus octauus est, teneant.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 282","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/282"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 284","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/284"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}