{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 285","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 285","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/285.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Omni no autem timendum est oculis, cum Sol horoscopum, Luna infimum cardi nem, Saturnus horoscopi succeßionem, Mars uero undecimum locum tenuerint: siquidem maleficarum altera succedit horoscopo, id est exorienti cardini, altera culminanti. Quod si duodecimum Mars locum tenuerit, quia Soli circumuento utraque malefica insidias struit, periculum quoque hac è configuratione imminere portenditur. Similem in modum si fiat Solis, ac Saturni locorum commutatio. Nec minus si diurna in genitura Sol ac Luna secundo in loco, horoscopique in succeßione constituti, Martem octauo è loco, occiduique cardinis deceßione radios sibi aduersos iaculantem aspe xerint. Nec uero traditum non est, aut in obseruatum, oculorum aciem, pu pillaeque ipsius globulum peruertendum (quo uitio affecti Strabones dicun tur) cum Luna ac Mercurius ijsdem in partibus copulati, Martem Veneremque eadem ratione sinistro in quadrangulo collocatos uiderint: tametsi configuratio haec non minus capiti, aut collo deformitatem minitatur, ut aut collum, cui Venus praesidet, propter Taurum in alteram humerorum partem tortuosius propendeat, aut caput, in quo Mars quoque propter Arie tem ius suum exercet, acuminetur, deformiusque sursum uersus protendat. Haec autem configuratio propter Venerem, quae Martem lenit, caecitatem nequit infligere: Martis tamen improbitas Venerem sic labefactat, ut deformitas haec inde subsequatur, utque è qua commixtione uitium non potest caecitatis prorumpere, prorumpat colli, capitisue deformitas propter eas quas diximus, Tauri, Arietisque rationes. Velle autem complecti singula, neque huius est, neque alterius cuiuspiam disciplinae. Quid enim esset aliud quam infinite uelle progredi, atque in ipsa luce caligare? Satis autem sit hoc persuasum habere, è stellarum, signorumque commixtionibus tam diuer sis hinc uitia deformitatemque, illinc decorem dignitatemque corporis proficisci, tametsi parentum quoque natura his ipsis utranque in partem non parum opitulatur. Hoc autem huiusmodi esse ipsa nos docet natura: siquidem uix unius atque alterius tanto è numero hominum corporaturam, effigiem, mores, atque commotiones ita similes uidemus, ut non multum etiam inter se differant: quod profecto à motionibus ipsis coeli ac stellarum sempiterna orbiculatione proficiscitur, quae semper sibi ipsa dißimilis est, uariaturque ubique, donec post confectam illam perannosam orbium omnium conuersionem, res ipsae ad illum ipsum statum regrediantur, à quo primum aliâs atque aliâs coepere. Quae consideratio, itemque cognitio primos illos tum Chaldaeos, tum Aegyptios mouit, uti arbitrarentur mortalium resurrectionem futuram. Ad haec naturae rerum studiosi, ac praesertim medici nequaquam aut ingenio assequi, aut usu possunt omnia.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 284","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/284"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 286","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/286"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}