{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 287","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 287","ref":"287","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/287","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/287.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"De utrisque igitur dicemus, quodque de maleficis, ac luminaribus, deque tribus locis, primo, sexto, & septimo, maximeque de oculorum affectionibus disseruimus, de beneficis quoque eadem ratione explicabimus, quae de maligna perniciosaque locorum natura infectae, atque à maleficis laceßitae, morbos afferunt, diuersaque corporibus uitia. Venus igitur in ortu, aut in occasu, sed in occasu praecipue, qui suapte natura noxius est, cum Saturno partiliter posita, aut ab illo conspecta de loco uel quadrangulo, uel opposito, aut domiciliorum inuicem commutatione facta, ut alterius stella in alterius sit hospitio recepta, si à Marte aut è superiore loco, aut è regione infestetur, suam illam genitalem uim amittit ob configurationem tantopere iniquam. Quo fit, ut qui uiri genitali in constitutione Venerem ratione hac obsessam habuerint, steriles omnino sint, genitaleque illorum semen infoecundum reddatur: Mulieres uero tametsi uirile semen genitalem fortasse intra locum admiserint, ipsam tamen admißionem infelicem experiantur. Foetum enim aut intempestiuum eijcient atque immaturum, aut frustilla, quasdamque carunculas magis quàm foetum enitentur, aut foetus ipse ex utero lacer, discerptusque unco distrahetur: maxime autem si configuratio ipsa fuerit in Cancro, Virgine, & Capricorno, uidelicet quod Venus languescat in Virgine, in qua deijcitur, utpote in signo altitudini suae opposito, quodque Cancer, & Capricornus signa sint tropica, uiribusque maioribus, pluribusque praerogatiuis praedita: quae mihi quidem propter augendae ac minuendae lucis iurisditionem, tem porisque uariandi, à quo coelestis motus dimensionem quasi quandam, seu potius dinumerationem circumlabentium continue momentorum accipit, uidentur inter signa reliqua tribunal à meridie, septentrioneque obtinere, ac perinde ut tribunalia magistratibus, sic ipsa planetis illic insidentibus autoritatem contribuere. Causa uero certa sterilitatis hinc à nobis con ijcitur, quod stella Veneris praeter alias, tum suapte natura, tum ob commixtiones, quas plurimas accipit, inuestigabiles quodammodo uires & habet, & suscipit, quaeque definiri uix queant: nec mirum, cum sit materiae in generatione apparatrix: neque enim tanta rerum quae gignuntur, esset diuer sitas, nisi materia ipsa tantopere uariaret. Quando autem monstra in generatione ipsa animalium fieri uidemus, an non sterilitas monstri quasi quoddam genus est? Quid enim monstrosius, ac tam naturae aduersum, quàm hominem ipsum aliquando genitum, nunquam tamen geniturum? Tum semen igitur uirile accusandum est, perinde ut generationis conciliamentum, tum mulierum menstrua, quae Venere male se habente, ut ipsa quoque male se habeant necesse est: qua uia nec materia, cui Venus praesidet, nec semen conuenire aliqua inter se ratione possunt. Saturnus igitur copulatione, Mars uero aspectu incompositißimi in generatione socij, in cardinibus coeli primarijs positi, moderatam illam, appositeque fermentatam undique Veneris naturam conturbant, & calamitate quasi quadam obiecta corrumpunt, indeque sterilitas ipsa sequitur, quae tamen (ut paulò post dicemus) pluribus de causis potest contingere.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 286-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/286-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/286-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 288","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/288"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}