{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 288","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 288","ref":"288","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/288","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/288.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Neque enim tantarum uirium Veneris sydus est, tantaeque autoritatis, tametsi Veneris amator à poëtis Mars decantatus est, ut eius, Saturnique, praesertim aduersante cardine, poßit intemperantiam cohibere. Quae autem in maribus futura est sterilitas, ea erit in foeminis foetus egerendi, ac parturiendi quaedam infeli citas: quamuis enim uiri semen intra uterum admiserint, infeliciter tamen conceptio ipsa cedet, quando perniciosa maleficae utriusque uis & locum ipsum genitalem, & muliebres humores adeò infecere, ut conceptio perfi ci prorsus nequeat, minimeque sit ad frugem uentura. Eadem Venus eodem in statu Marti, Saturnoque configurata, si Mercurius quoque socius accesse rit, uel eunuchos, atque euiratos faciet, uel hermaphroditos. Mercurij naque societate addita, commutatio haec continget, in qua Venus quidem gignendi uim propriam retinebit, socij uero maleficentiam non abijcient suam, pe culiaremque ad naturam Mercurium uterque abducent, cum sit stella eius tan topere uersatilis. Quod si Sol quoque in socium ascitus configurationis huius fuerit, luminariaque cum Venere una masculescent, ac Luna (ut dictum est) acriter fuerit à maleficis infestata, locisque è superioribus, mares quidem euirabuntur, aut eorum testibus uitium inferetur, aut ipsi hernia laborabunt, uixque obscoenarum partium aut uitium, aut ualetudinem euitabunt: quan do ex hac tot planetarum colluuione, tantaque cum hostilitate coacta necesse est id eueniat, quod in conuentu plurimorum simul conuenarum solet accidere, ut rixae, turbae, seditiones, ciuiliaque odia publice, priuatimque oriantur. Ipsae uero mulieres infoecundae, ac steriles futurae sunt. Haec autem uiolentia, impetusque tam incompositus acrius saeuiet, si configurationes hae con tigerint in Ariete, aut in Aquario, quorum alter Martis domus est, alter Saturni, dominorumque suorum improbitatem augebunt, atque eo magis quod Venus ipsa moeret in Aquario, quippe qui descensus sit, atque apoclima propriae altitudinis, quam Venus habet in Piscibus: in Ariete uero lan guescat, utpote in descensione, atque prolapsu domicilij, est enim Taurus Veneris domicilium, cuius Aries est apoclima. Nec uero configuratio haec propter luminaria à maleficis percussa, non oculis etiam uitium minitatur. Quocirca eadem ipsa Venus in imo quoque cardine atque in Aquario constituta, si aut Lunam secum sociam habuerit, aut forte aduersantem sibi è qua drangulo, oppositone loco, id est ab ortu, uel occasu, seu de culmine, sterili tatem portendit. Quinetiam sexto in loco geniturae tempore collocata propter loci malignitatem mulieri minitatur ex partu, nam aut ante diem foetum eijciet, aut propter partus difficultatem in mortae periculum inci det, aut foetus ipse discerptus extrahetur ex utero.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 287","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/287"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 289","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/289"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}