{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 294","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 294","ref":"294","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/294","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/294.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"Nanque ut moderata humidi: tas, quod in arborum flagellis cernitur, flexibilitatis est, atque agilitatis causa, sic nimia eneruat, nec patitur elabi, quod in tenerrimis ramulis, apparet, iacent enim magis quàm flectuntur, uentoque agitati decidunt. Ac tametsi lingua ipsa humoris arcula est, & quoddam quasi poenus, de nimio tamen humore prosternitur. Quo fit, ut neque motari per os, succidentibus neruiculis, neque ipsa festinare ad frangendam uocem, atque in arctus suos redigendam poßit. Quippe quae à natura rerum magistra pulmoni superimposita est, quo spiritum ab illo efflatum informet, informatumque atque impressum statim exprimat. Aegrotis tamen, ac febri ardentiore laborantibus accidit linguae deprauatio nimiam ob siccitatem. In hac itaque configuratione Luna, Saturnusque superfluentia humidi à se concitati, Mer curium usqueadeò madefaciunt, ut in constituenda lingua uitiosus futurus sit artifex. Quoniam autem uidemus ebriorum quoque linguas haesitare, atque intercipi, eorum item quos ardentior febris uexat, maiorume urget distillatio, uitiaque ipsa aut de superfluentia proficiscuntur atque excessu, aut à defectu atque penuria: fieri etiam potest, uti ab humidi inopia, nimiaque siccitate arefacta lingua inhaesitet, neruiculique illi ab humore defecti & sub sistant in motu, & lingua sese inculcet, atque ubi stetit, motari atque impel li uix queat. Siquidem hebetudo, segnitiesque omnis à tarditate motus existit, quod lingua ipsa agilis nequaquam est, ut nimia fortaßis exiccatio non minus quàm humidi exuperantia causam blaesitati afferat. Quocirca (quoniam Sol, ut ante dictum est, neruorum curam suscepit, Mercurius linguae, Luna pituitae, cuius etiam ciendae Saturnus est autor) diligentißime uidendum est in hac ipsa configuratione qui sint ualidiores, pluribusque praerogatiuis ornati: signa etiam ipsa quid portendant, in ariditatem ne, an humiditatem proclinentur: ut ferri sententia pensitatim queat, utra è causa uitia ipsa sint profectura. Fieri etiam potest, ut quod uel breuior quàm oportet, uel angustior lingua ipsa sit, propter breuitatem latitudinisque arctationem complecti, ac frangere suo tempore uocem articulatam nequeat, quod nihilominus ad malum Mercurij habitum referendum est. Quod uero ad Saturnum utpote phlegmatis, pituitaeque conciliatorem attinet, stella eius cum sit arida, summumque in modum frigida, propter frigidi ipsius, humidique inter se communicationem & trahit ad se humidi plurimum propter siccitatem, & tractum frigore suo cogit, coactumque addensat: quo post calefacto necesse est pituitae, lentique humoris riuos hubertim fluere, ut expressa è spongia uidemus, quae aridissima cum sit, humidi plurimum rapit, atque in sese retinet.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 293","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/293"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 295","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/295"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}