{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 302","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 302","ref":"302","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/302","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/302.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Qui uero ui morbi à stupore occupantur, hi recte dicuntur apopletici, rarusque morbus hic perhibetur, cum necesse sit repente occupato à pernitiosis humoribus uniuerso cerebro, mouentem, atque sentientem uim omnem etiam repente simul corripi, atque tabescere, membraque identidem omnia consopiri. Con trà membrorum resolutio, quae suo nomine paralysis dicitur, ubique admodum frequens est. Horum origo morborum ad malum cerebri habitum refertur à medicis, ubi nimio humore occupatum est, cui humori pituita multa insit, eaque crassa admodum, ac lenta, &, ut hodie loquuntur qui medicinam profi tentur, uiscosa. Frigida enim ac glutinosa à motu aliena sunt. Nonnunquam etiam pituitae ipsi atrae bilis multum insedit, quae cum suapte natura frigida sit, ubi modum excesserit, hominem ipsum aut attonitum reddere, aut obtor pescentem consueuit, aut fatuum, aut perquàm meticulosum, atque ignauum. Saepe etiam origo ipsa mali ducitur è sanguine admodum crasso, atque glutinoso, quocirca morbus hic in species plures diuiditur: siquidem inter mor bum comitialem, & hos, quos diximus, magna quaedam cognatio est. Sub tilius autem haec quaerere medicorum est proprium. De nimia igitur humectatione, eaque male fermentata occupatum cerebrum uim illam, cuius pro prium est mouere, atque agitare, quaeque à recentioribus motiua dicitur, sic impedit atque obtundit, ut sensus quandoque ipsos omnino sopiat, qua è re corpus, mensque ipsa simul etiam obstupescat. Cerebri autem à male temperati humoris superfluentia occupati signum illud est, quod per sputum ac saliuam etiam spumosam eijcere illum natura atque expurgare nititur, quodque pueri quoque propter humidi immoderatam affluentiam comitiali morbo frequentißime laborant, cum senes propter siccitatem uix haec mala sentiant. Non semper tamen à superfluentis, glutinosique illius humidi copia occupato uniuerso cerebro meatus omnes, unde mouens uis ac sentiens defluit, obstipantur: uerum natura ipsa cum euomere quod humidi exuperat, utique contendat, distillatim, continuateque in partem unam aliquam corporis humidum ipsum impellit: quo aßidue defluente, qui obuiam facti sunt nerui, debiles admodum atque imbecilli redduntur: qua ex imbecillitate ac langore, cum fluor ille noxius usque increscat, tremor pòst inducitur membri illius, quem magnopere auget tum Veneris immoderatus usus, tum etiam uini, ac coenarum. Erunt autem paralytici, in quorum genitura Sol in sexto ab horoscopo loco, Saturnus uero in duodecimo consti tuti, inimica radiatione sese inuicem impugnauerint è locis ijs, qui suapte natura malefici sunt. Ex hac autem impugnatione portenditur, Saturnum quidem, quod pituitae excitator sit, quodque atrae praesit bili, his humoribus simul mixtis, cerebrum cui Sol praecipue praesidet, aßidue infestaturum: qua ex infestatione nerui postea elanguescant, ac tremorem contrahant.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 301-2","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/301-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/301-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 303","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/303"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}