{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 303-2","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 303-2","ref":"303-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/303-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/303-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/303-2.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Cap. XII. Beodem hoc cerebri uitio, ut medicis tamen haec subtilius di scutienda permittamus, manat comitialis morbus, qui caducus à plerisque nunc dicitur, Graeco nomine, ut diximus, est ἐπιληψία, quo ubi quis capitur, è uestigio concidit, oreque spu mas agit, post uero interiecto tempore quo iacuit, excitatis sensibus ad sese redit, seque ipse solo tollit. Generatur autem non una è causa, neque una eius spe cies est. Siquidem ubi homo repente concidit, oreque; spumas agit, perinde eue nit, ac si spasmus, hoc est neruorum distentio uniuersum corpus occupet. Verum, ut diximus, medici, quorum cognitio haec propria est, subtilius atque exactius haec quaerant. Illud tradi uniuersim à nobis potest, mala haec omnia de peruersis, maleque affectis, atque contaminatis humoribus contrahi, dum uel quantitas superfluens, uel qualitas, pernitiosa à commixtione deprauata, uel ipsemet humor à principio male constitutus est, progreßimque habitum deteriorem induit. Laborabit autem morbo comitiali, efficieturque epi lepticus is, in cuius genitura Luna horoscopum tenens, aduersum sese, atque in occasu constitutos habuerit pariter Saturnum atque Mercurium. Neque enim Luna Saturnusque propter humorum maiora incrementa cerebrum tantum uitiabunt, quo è uitio natus is comitiali morbo laborabit, uerumetiam ingenium obtundent, corrupto Mercurio, uitiatisque mentis instrumentis, quam sedem in capite suam habere iam creditum est. Quocirca idem hic natus futurus est etiam lentus, ignauus, stultus, fatuus.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 303","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/303"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 304.1-4","label":"304.1 to 304.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/304.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/304.1"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}