{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 311","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 311","ref":"311","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/311","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/311.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Oritur autem è sanguine, quem pituita craßior uitiauit: quodque nunc remißius, nunc uehementius agitur, duae inde species existunt, utraque tamen albida. At quae subnigra, oritur è uitio, quod rubra bilis in atram de nimia inflammatione uersa, sanguini ipsi attulit, cutemque sic afficit, ut ex ea furfures, & quae à Celso squamulae dicuntur, resoluantur. Mercurius autem in sexto ab horoscopo positus loco, Lunaeque iam crescenti copulatus, uitiosas contrahere ualetus dine solitus est, corpusque nati illius in cuius genitura hoc euenerit, albis maculis & inficere, & uariare. Etenim Luna exagitata à se pituita illa craßiore, de qua dictum est, sanginem uitiat, cui etiam uitio accedit Mercu rialis humoris pernitiosa contagio: qua è re infecto sanguine, cum excernere natura ipsa quod inest corruptum studeat, ad cutem illud excutit, indeque uitiata cute ac pilis, maculae illic inalbescunt, eo foediores futurae, si na tura signi ad malum hoc sese adiunxerit. De impetigine. Cap. II. Imile uitium est impetigo, quae in cute quoque gignitur, nunc rusa, nunc nigra, pro sanguinis ipsius corruptione, qui aliâs de nimia inflammatione, aliâs ab nigra bile, aliâs ab humenti, salsaque pituita infectus, hoc euaporationis genere expurgare se nititur, atque hac uia cutem uitiat. Quo fit, ut Celsus quatuor eius spe cies esse dicat, quae rubescat, quae sit etiam aliquanto rubicundior, quae nigrescat, quaeque subalbida sit, quam deterrimam dicit, uidelicet ob sanguinis inflammationem, ac pituitae, aut atrae bilis commixtionem ac uim. Nonnunquam etiam in impetiginem transire me dici tradunt papulas quasdam, quas Graeci ueteres ἀγρίας, hoc est feras uocauere: quod uitij genus denuntiari à stellis solet, quoties in genitura Mars in Cancro, aut Scorpio, aut Capricorno, aut piscibus inuentus Lunam è fronte oppositam uiderit. Ex his enim signa tropica, ut dictum est, maiore quadam autoritate praedita sunt, quorum etiam alterum triangularitas Martis est, ac Lunae domicilium, alterum Martis ipsius altitudo, cum Scorpius peculiare quoque ipsius hospitium sit, Pisces autem sint squamosi, & hi morbi squamulas uagando ac serpendo in summa cute resoluant. Itaque cum sit natura feruentiore Mars praeditus, atque hinc proprio à signo foueatur, illinc à Luna oppugnetur, sanguinem ita infestatu rus uidetur, ut ex infestatione hac turbulentia nascatur ea, quae aut impetigi nem, aut porriginem, aut fortasse scabiem etiam tetram contractura sit. Quinetiam si Luna, Saturnus, & Mars nascente aliquo aequinoctialibus in signis pariter constiterint, nati intus corpus, sanguinemque ita inficient, ut is futurus sit aut uitiliginosus, aut impetiginosus, aut leprosus, uitiaque ipsa eò maiora & acriora erunt, quò stellae ipsae potentiorem coeli locum ad malefaciendum nactae fuerint: saepe etiam id efficient, ut corporis ipsius cutis asperior effecta & pruriat ubique, & squamulas ferè aßiduas stringat.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 310-2","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/310-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/310-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 312","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/312"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}