{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 315","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 315","ref":"315","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/315","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/315.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":449,"text":"Erit igitur calculosus laborabitque hoc uesicae uitio quisquis geniturae suae tempore, modò ea diurna fuerit, Saturnum cum Mercurio simul octauo in loco ab horoscopo, hoc est in occasus accessione sortitus fuerit: forsan uentris quoque uitio laboraturus est, locus enim octauus cum sit gratuito noxius, ut dictum est, Saturnusque ac Mercurius cum bilem, quae atra est, summum in modum excitent, ipseque Saturnus diurno laetetur tempore, efficiaturque ad malefaciendum potentior, nimirum morbum hunc ingeneraturi uidentur. Siquidem calculi, ut dictum est, concrescunt ex humore ter reng, qui in uesica subsederit. De quibusdam siue uitijs, siue aegritudinibus in Cap. VI. generali. Mnino autem Saturnus, praesertimque perniciosis in locis con stitutus perniciosos, latenteisque humores excitat, eosdemque continuos, atque eo magis, si Mars uires illi suas ad nocendum porrexerit. Etenim quocunque in signo simul positi (tanta est utriusque malignitas) occultos corporis dolores exuscitant, ac tum neruos, tum etiam stomachum, intestinaque infestant: ijdem in sexto, aut duodecimo loco simul positi, praesertim in signo duplici, aut tropico, aut si in eodem ipso signo fortunae quoque locus partiliter inuentus fuerit, non solum uitia, aegritu dinesque corporibus minantur, uerumetiam animo ac menti, praesertim si et illud accesserit, ut Lunam Solemque quadrangulo, aut opposito è loco feriant. In hac enim configuratione tum Sol & Luna, uitae nostrae duces, maleficarum irradiatione noxia infestantur, tum fortunae locus illarum inseßione ex toto inficitur, ut necesse sit animum quoque nedum corpus male affectum iri. Fit magna quoque malis his accessio à locis inconiunctis, atque auersis, propter insitam noxam, & à signis tropicis, propter magnitudinem autoritatis, aut duplicibus à signis. In Piscibus enim Saturnus ac Mars consti tuti Virginem ab opposito loco uerberant, humanum quidem signum, Mercurijque, qui rationis dator est, domicilium, atque altitudinem. In Sagittario Geminos lacessunt, eiusdem quoque Mercurij hospitium. In ipsis autem Geminis, aut Virgine infessu suo longe illa uehementius corrumpunt. Denique par tim in seßione sua, partim è quadrangulo, aut diametro irradiantes, signa ipsa duplicia undique infestant, ut non temere duplicium signorum ratio hac prae sertim in configuratione habenda uideatur. Mars quoque uitia, aegritudinesque decernit, ubi duodecimo, aut sexto in loco collocatus, à Sole, Saturnoue con spectus fuerit. Locus enim gratuito noxius, & Solis aut Saturni aspectus, Marti stimulos ad malefaciendum adiungunt. Saturnus in occasu collocatus, si luminaribus ipsis cardinem coeli aliquem aut simul aut separatim tenentibus diametrabitur, aut quadranulabitur, stomachi uitia, malumque decernit ha bitum, ob frigus, perniciososque humores, cum ipse stomacho, intestinisque prae sideat. Idem Saturnus in secundo loco, id est in ascendentis successione, aut in quarto loco, imoque in cardine geniturae inuentus, ei qui tunc nascitur, graues, ac nonnunquam diuturnas minatur ualetudines, ad haec horrores corporis stomachique praesertim dolores: è duodecimo etiam loco, horoscopique descen sione aegritudines & quidem grauissimas, si aut Lunae ibidem copulatus fuerit, aut Luna ipsa cardinem aliquem tenuerit.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 314-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/314-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/314-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 316","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/316"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}