{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 317","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 317","ref":"317","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/317","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/317.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":442,"text":"Vbi enim Luna in Libra constituta fuerit, necesse est Saturnum ac Mar tem quo eidem quadrangulentur, sibique inuicem opponantur, alterum in Cancro, alterum in Capricorno tropicis uidelicet signis constitui, quibus è locis Saturnus illam in eius altitudine, propriaque sub iurisditione constitutam mirum in modum infestabit, ac sua è domo, si in Capricorno collocatus fuerit, sin in Cancro, non ipsam tantum Lunam, sed Lunae ipsius, domicilium infectum praesentia sua reddet, quo tempore Mars aut ex altitudine sua, aut è triangularitate radios quoque in illam suos iaculabitur: nam Capricornus Martis altitudo est, Cancer triangularitas: cumque Lunae do mus sit, praesentia quidem sua domum corrumpet, quadrangularitate uero Lunam, domus ipsius dominam infestabit. Idem autem hoc continget, si Luna fuerit in Ariete constituta: sin in Capricorno, & Saturnus Libram teneat, Mars Arietem, alter ex altitudine, alter è domo sua illam flagellabit, Mars sibi altitudinis iure subiectam, Saturnus domicilij. Quod item continget, ubi Luna in Cancro fuerit constituta, Saturnus uero in Libra, Mars autem in Ariete. Sed nec minor corruptio signorum futura est, si Mars Libram, Saturnus Arietem, & se inuicem ex opposito loco, & Lunam è quadrangulo infestauerint: quibus è rebus utraque malefica maximas sibi uires ad impugnandam Lunam à dextra sinistraque accumulabit, atque eo magis, quod ultimi signorum fines maleficis ipsis addicti sunt, quippe qui suapte natura malefici quoque sint & ipsi. Videntur autem pedes ipsi debi litandi ob plurimos humores, eosdemque continuos, ac lentos, quos Mars, Saturnusque excitabunt, Lunaque subministrabit, ijque grauitate, ac multitudine deorsum sua aßidue defluent, qua è defluxione debilitas ac langor exorietur pedum. Mercurius etiam Saturno copulatus, occasumque cum illo na ctus nocturna in genitura natos ipsos uitiosos, atque imbecillos decernit propter malam humorum permixtionem, qui & lentierunt, & continuati, multumque in se atrae bilis habebunt. Conditio quoque nocturna, quae Saturno aduersatur, malignitatem illius eo acrius irritabit. Corporis etiam membrorumque imbecillitatem Mars ac Saturnus denuntiant ijs, quorum ingenitura Saturnus quidem culmen, Mars uero imum coeli occupauerit. Idem hoc malum & in aetate quidem tenera Saturnus ac Mars excitabunt, si uterque simul ijsdem in partibus Soli, Lunaeque coeuntibus applicauerint. Sol item ac Luna duplicibus in signis positi, cardinemque aliquem occupan tes, si à Marte ac Luna quadrangula radiatione infestentur, idem mali ge nus portendunt. Ex hac enim configuratione illud efficitur, ut signa omnia duplicia inuicem digladientur. Si enim Sol in Geminis constitutus fuerit, Luna in Sagittario, maleficerum altera è Piscibus quadrangulabitur, altera è Virgine, aut ab altero signorum ipsorum, in quo simul positae illis quadran gulabuntur: hac enim ratione alterum è duplicibus signis infessu suo, aduer sis alterum radijs inficient: quae constitutio cum maxime perniciosa sit, praeciosißimos quoque humores excitabit, quorum mixtura perquàm noxia futura est: quo fit, ut mirum minime uideatur, ex illorum exagitatione atque affluentia imbecillitatem ingenerari.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 316","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/316"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 318","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/318"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}