{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 319","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 319","ref":"319","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/319","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/319.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Raecè morbus est ὑδρωψ, hunc prisci Latini, aquam inter cutem uocauere, eiusque tres sunt species: in omnibus autem inest humoris abundantia nimia. Fuere qui censerent morbum ipsum iecinoris tantum esse, eoque uitiato, aut male affecto, aquam ipsam enasci: contrà qui dicerent etiam splene, pulmone, stomacho male affecto fieri, totiusque etiam corporis malo habitu. Saepe autem per se incipit, saepe alteri uetusto morbo, maximeque, ut Celsus tradit, quartanae superuenit. Putant autem medici, modò fieri ex mala iecinoris affectione, cum nimiam ob frigiditatem cibum non concoquit, indeque generari sanguinem nequire, corruptaque corporis constitutione aquam inter cutem fieri, modò è ma lo stomachi habitu, cum frigiditate sua cibum ipsum crudum iecinori transmit tit, illumque male concoctum in pituitam uertit, eamque inter pelliculas uentris atque intestinorum cogi, atque diffundi, saepe ex puimone, aut liene, saepe ex renibus male affectis, aut menstruorum, haemorrhoidumue uitio. Quandoque autem, quod perniciosißimum esse hydropis genus uolunt, post diuturnas atque ardentißimas febris iecur ita exaestuare, ut urat magis quàm concoquat, eaque ob exustionem sanguinem nullum gigni. Haec autem innuisse hac in parte satis sit: qui ea cognoscere expreßius uolunt, medicos ipsos consulant. Futuri autem uidentur hydropici, in quorum natiuitatibus Mars ac Saturnus tropicis in signis constituti, Lunam quadrangulis simul radijs hostiliter pulsauerint. Mars enim aut sanguinem uitiabit ob calorem nimium, febrisque ardentiores, aut Saturnus ob frigus febresque diuturniores, perinde ut in configuratione ipsa alter altero ualentior fuerit, fauoribusque maioribus instructus. Ac nihilominus sanguinem uterque male afficiet, cum etiam Saturnus ac Luna uideantur magnam pituitae uim excitaturi. Signam autem tropica, quod tam saepedicimus, maximae autoritatis sunt, uiriumque plurimarum. De cardiaco.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 318-2","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/318-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/318-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 319-2","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/319-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/319-2"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}