{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 32","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/32.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Vltimae quoque partes Capricorni, primae item Geminorum, & conuerso ordine, Geminorum ultimae ac primae Capricorni partes aequis portionibus puncto ab eodem distant. Eadem hac ratione atque ordine partes Virginis Librae par tibus respondent, partes Leonis partibus Scorpij, partes Cancri partibus Sagittarij. Singulae enim uerso ordine ab aequinoctij autumnalis puncto aequaliter distant, quam ob causam easdem etiam ascensiones ac descensiones habent. Pisces enim & Aries aequatis, ut dictum est, temporibus exurgunt & occidunt. Idem seruant inter se Taurus & Aquarius, item Gemi ni & Capricornus: quocirca Graece dicuntur iσαναφορα, quod aequatis ascendant temporibus: quinetiam à multis dicuntur aequipollentia, quod mu tuis utantur uiribus: eadem est in ortu atque occasu aequalitas inuicem Virginis ac Librae, Leonis & scorpij, Cancri & Sagittarij. Haec igitur partium aequidistantia, eademque ab aequinoctialibus punctis tum remotio, tum propinquitas, è quibus ascensionum ac descensionum similitudo manat, conuenientiam inter se quandam atque consensum, & familiarem, ut ita dixerim, affectionem ingenerant, atque, ut Graeci dicunt, συμπάθειαν. Quod in uita quoque ciuili contingit, ut annorum aequalitas, aetatisque ac morum similitudo beneuolentiam & coniunctionem pariat. Pueri enim ob aetatem pueris, senes senibus, continentes continanibus conueniunt. Quod si à natura inest homini bus, an non coeli ipsius partibus inerit? à quibus profecto efficitur, ut illis hi, his illi, alijs alij tum magis, tum minus natura ab ipsa concilientur. Singulis enim hominibus naturalis quaedam affectio, atque propensio, &, ut ho die dicunt, inclinatio insita est. Quamobrem in pronuntiandis sententijs atque apotelesmatibus oportet Mathematicum partes has consyderare, & quid ex ipso partium consensu, atque aequipollentia fieri poßit, inspicere. Prisci quoque tum Aegyptij, tum Graeci alterum semicirculum, à cuius initio postquam Sol ad eum peruenit, dies excrescere incipiunt, aestiuum dixere: alterum uero hyemalem, quod ubi Sol ad eum descenderit, dies superentur à noctibus. Quod dies igitur praeferatur nocti, quod calor frigori, lucis incrementum detrimento, hinc signa ipsa aestiui semicirculi, quod lucis, quod diei, quod etiam caloris augmentum afferant, unde rerum prouentus existit in terris, honoris gratia dicuntur imperare: quae uero in hyemali circulo collocantur, tanquam subiecta illis obedire. Etenim in bene constitutis urbibus magistratus ipsi ac principes, quod maiori sint autoritate praediti, praeferuntur caeteris ciuibus, & in precio habentur maiori. An non propter lucis autoritatem, calorisque praestantiam inter planetas ipsos Sol excellit?","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 31-2","label":"Cap. XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/31-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/31-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 33","label":"Cap. XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/33"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}