{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 320","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 320","ref":"320","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/320","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/320.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Cap. X. De torminibus. St Graeco nomine morbus intestinorum δυσεντερια, Latino sunt tormina: exhulcerant autem intus intestina, unde Grae cum nomen ductum est, dolor quoque multus est in ano, frequensque deijciendi cupiditas, & quod deijcitur, utique exiguum est, ob hoc tormina à torquendo dicta. Ipsam autem ob exhulcerationem cruor quidam excernitur modò cum stercore liquescente, modò cum mucosis quibusdam, ut Celsus ait, modò cum carnosis. Ipsorum autem torminum non una est ratio: siquidem malum ipsum nonnunquam ad abscessum aliquem ac uo micam quae in intestino facta sit, referendum est, aliquando ad iecur, cum sanguine nimio laborans ad intestina illum deijcit, aut dum imbecillitate sua cibum male concoquit, neque ad membrorum transmittere alimoniam potest, quo fit, ut quae male concocta sunt, ad intestina deiecta, ea ipsa exhulcerent: quandoque etiam uenae quod multo intumescant sanguine, rumpuntur, isque sanguis post ad intestina defluit: saepe autem ob humorum nimiam copiam, qui ad intestina delati illic simul computrescunt, intestinaque ipsa uitiant. Decernuntur autem tormina, ubi Luna in occasu, hoc est septimo in loco aduersus horoscopum constituta fuerit, Saturnus autem cum Mercurio una sextum locum insederit, & illud quoque accesserit, ut fortunae locus aut Lunae, aut Saturni domicilium sortitus fuerit. Ex hac autem configuratione, cum Saturnus intestinis praesideat, decernitur ijs in locis aegritudo futura, atque ex uitiatis humoribus, praecipueque ex atra bile, propter Saturnum ac Mercurium, necnon ex pituita, quae multa sit, & salsa, propter Lunam horo scopo minitantem, itemque ob Saturnum pituitae excitatorem è loco malefico. Signi quoque ascendentis natura, in quem humorem morbus ipse inclinaturus sit, non parum indicabit. Quodque fortunae locus magnae autoritatis est etiam ad illa quae ad corpus pertinent, & ipse quoque infectus à signi domino, pernitioso in loco constituto, excitabit plus nimio ac uitiabit humorem illum, qui ab ipso quidem signo excitabitur. Idem quoque Saturnus cum Mar te sexto in loco positus, uel à Marte ipso è quadrangulo, oppositoite loco percussus, quoniam occultos corporis dolores, atque humores mouet, consueuit quoque torminosos facere, quique dysenterici dicuntur. De mutilatis.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 319-2","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/319-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/319-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 321","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/321"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}