{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 348-2","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 348-2","ref":"348-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/348-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/348-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/348-2.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"Vsus autem ipse uocum qualis fuerit, qualis etiam oratio, auditorem nunc ad iram inflammabit, nunc inducet ad risum: hic excitabit ad uindictam, illic inuitabit ad misericordiam: aliâs dolore afficiet, aliâs delectabit. Demum quid quisque sentiat, & quo sit modo affectus, ora tio ipsa indicat, pro dicentis ipsius gestu, explicatione, habitu. Quòd si in ijs quae coeli & stellarum sunt, rerum nostrarum exemplis uti, eaque componere cum inferioribus his licuerit, hoc maxime modo, hacque etiam uia coelestium sese configurationum commixtiones habent & ad informandum, & ad decernendum: Inest enim stellae cuique sua ac peculiaris uis, cuique etiam aspe ctui atque configurationi. Vires autem ipsae, ac facultates, multiplicem suscipiunt tum diuersitatem, tum uarietatem, pro mixturarum natura atque configurationum. Iis accedunt similitudines dißimilitudinesque, atque contrarietates qualitatum, conditionum, locorum, status item atque habitus stel lae cuiusque, accessus item atque recessus, coelique ipsius acclinationes atque declinationes. Quarum rerum quanta sit uis, unius solis obseruatio docet, è cuius motu progreßioneque austrum uersus ad septentrionem, eiusque per signum quodque diuagatione eueniunt haec quae uidentur omnia in herbis, in stirpibus, in animalibus, in aëre, aquis, terris. Ex ipsa itaque commixtione, ne à nobis recesse uideamur, è commixtione, inquam, ipsa effe ctionum iecinoris, lienis, pulmonis, cerebri, ac moderantis cuncta cordis, cum animalium caeterorum, tum hominis imprimis constituuntur suae cuiusque animalis partes ac munera. Eadem etiam opera, si, quod dictum est, comparatione ac similitudine uti liceat, stellae cuiusque effectionum mixtura, ipsiusque imprimis Solis, à quo perinde atque à corde fouentur omnia, statum quaeque suum inferiora haec sortiuntur. Et qua etiam ratione quae di ximus membra sensus motusque suscitantia utuntur uenis, arterijs, neruis, fi bris, chartilagine, sic Sol cum planetis alijs utitur coeli signis, singulorumque ministerio atque opera. Pro quorum quidem diuersitate, natura, officio, ua riant etiam ea quae ab illis statuuntur. Qua è re tanta existit cum corporum tum ingeniorum diuersitas, itemque applicationum, multiplexque illa fermenta tio, è qua uarietas ipsa proficiscitur, ut recte à primis illis naturae rerum obseruatoribus dictum sit, & creditum, hominem ipsum minorem quendam mundum esse, superiorisque illius referre imaginem, ad quem commotiones ipsae nostrae, atque applicationes sint etiam referendae: Etsi nequaquam eas omni è parte aut cognitio ea, quae scientia dicitur, et aut obseruatio deprehendere particulatim ualet: id quod in rebus his inferioribus paßim quidem euenit, ut euenire idem in rerum coelestium inuestigatione minime mirandum sit, quarum & inspectio sit quamremotißima, & inuestigatio maxime omnium abstrusa.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 347","label":"AD ANTONIVM GEVARAM COMITEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/347"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 349","label":"AD ANTONIVM GEVARAM COMITEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/349"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}