{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 349.5-6","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 349.5-6","ref":"349.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/349.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/349.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/349.5.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Ad haec, quota est fixarum stellarum pars Mathematicis bene cognita? quasi non inferiorum quoque rerum causae sint in praedicendis euentis uel diligentissime animaduertendae, qualitates item, situsque regionum, leges, mores, institutaque ciuitatum. Vt enim ad humani generationem foetus atque conformationem, mulieris quoque multum conferunt excrementa, & quae dicuntur menstrua, sic ad stellarum roborandos, aut irritandos effectus, ea quae à nobis sunt de natura locorum ac situ, deque urbium legibus, atque institutis dicta. Nam quotus est, obsecro, his è Mathematicis, qui haec aut moderetur, aut moderari ea omnino sciat? cum sint, ut dixi, tam multa obstrusa & abdita, eaque penitus ignorata in ipsa rerum natura. Ac mihi quidem uidetur Ioannes Picus ad ea quae aduersus illos disseruit, pomum tractus, quòd uideret Romae, quosdam, aut Bononiae, in alijsue Italiae urbibus, Philosophiam ac Medicinam pro fitentes, salarioque à ciuibus conductos, annis singulis facta stellarum ac coeli conuersione de uniuerso terrarum orbis statu, urbiumque ac regum euentis tum in uniuersum praedicere, tum etiam per partes, & quidem minutatim. Rem sanè non absurdam modò, uerumetiam edictis publicis coërcendam.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 349.1-4","label":"349.1 to 349.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/349.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/349.1"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 350","label":"IOVIANI PONTANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/350"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}