{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 351","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 351","ref":"351","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/351","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/351.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"Quando hic ipse horoscopus nascentis hominis con stitutionem maxime indicat, totiusque concretionis statum ac qualitatem: quae perinde quidem futura est, ut rationis in se ipsa semen nullo pacto sit admis sura, aut illud quidem potius auersura, quod in agris quibusdam contingit: neque enim, quod ait Virgilius, Terrae ferre omnes omnia possunt. Ipsorum autem humorum, corporeaeque compactionis, ac cerebri praesertim, incomposita uis eò amplius exagitabitur, distraheturque ab omni rationis usu ac familiaritate, ubi Saturni, Martisue pernitiosa, potensque irradiatio sese adiunxerit à cardine, Saturni quidem diurno tempore (fit enim conditione ab ipsa temporis ualidior, ut qui laetetur die) Martis uero nocturno, quip pe qui nocte gaudeat. Humores enim ipsos configuratio haec magis magisque exagitabit, reddetque indies maligniores, praesertim uitiato cerebro, quo è uitio mala haec proficiscuntur omnia. à maleficarum enim intemperantia, peruersaque effectione manat omnis humorum malignitas, cerebrique indigna affectio. Siquidem aegritudines illae, quae inexemplificabiles sunt, habenturque ostentui, à maleficis oriuntur. Quòd si maleficarum ipsarum temporalis mutata fuerit conditio, ut noctu quidem Saturni stella, die uero Martis ge nitura ipsius configurationi dominetur, locum utique superiorem nacta, uiri busque planè suis praedita, potißimumque in Cancro, aut Virgine, aut Piscibus, ex hac profecto tam deprauata cerebri, hubrumque exagitatione insa nia gignetur illa scilicet, quae Graecè est μανία, quo morbo correpti qui sunt à Graecis μανιακοì furiosi à nostris dicuntur, quòd eorum mentes ra tione ab ipsa penitus alienentur, sintque à furore percitae. In hac uero ipsa de qua loquimur, coeli genituraeque configuratione, ubi aut Lunam coire cum Sole contigerit, quo in coitu Saturnus eam peruersa irradiatione afflixerit, aut Soli aduersari, ac pleno contra illum ferri lumine, qua in plenitudine & statu Mars Lunam hostiliter uexet, oppressamque radijs suis male habeat, maxime in Sagittario, aut Piscibus, nimirum quibus hoc nascentibus contigerit, ij fanatici erunt ac procerriti, quasi numinis alicuius ira exagitati, quos Graeci δαιμουθακους uocent, deque nimia capitis humectatione, cerebrique humorum exuperantia etiam Hygrocephalos, unde à nostris quęque maioribus lymphationis nomen ductum est, uitioque hoc affecti uocati sunt lymphati. Nec uero haec ipsa uitia pro beneficarum quoque stellarum situ, irradiationeque non alias etiam atque alias qualitates suscipiunt, quippe quae sanari morbum ipsum taudem aliquando decernant, id est humores ipsos aliquando temperatum iri. qua etemperatione sanitas tande restituatur pristina. Si enim louis illis aspectus, aut Veneris sese adiunxerit, sintque maleficae ipsae libycis in partibus, ut Ptolemaeus ait, hoc est occiduis positae, beneficae uero in apelioticis subsolanisque, eaeque cardinem teneant, morbi quidem sanabiles decernuntur, qui nihilominus ostentui futuri sint, atque inexemplificabiles.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 350-3","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/350-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/350-3"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 352","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/352"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}