{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 353","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 353","ref":"353","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/353","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/353.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"nam huiusmodi uesania correptos suo nomine maiores nostri furentes uoca uere. Huius autem insaniae non unam speciem loca, situsque erraticarum, quae configurationem constituunt, pro natura sua pariunt: Comitialem enim ad morbum ingenerandum, status collocationesque louis & Mercurij, eorumque domicilia conferunt plurimum, Solis ac Martis ad furorem, Veneris ad guminum afflatus ac uaticinia, Saturni Lunaeque ad lymphationem, eamque ad uexationem, quae de nimia ac peruersa capitis humectatione suscitatur. Siquidem fa paticorum, ac lymphatorum genus est duplex: alterum quidem quod uaticina tur, praedicitque futura, & secreta aperit: alterum uero quod uesania tantum agitatur, habeturque ostentui. Itaque pro uarietate locorum, aspectus, configuran tiumque stellarum, ipsa quoque uariatur insania, isque animorum morbus, de quo nunc agimus, quique mentem de suo prorsus statu deijcit, euertitque de gradu. Ptolemaei hac ipsa de re enunciatum extat numero septuagesimum: In furentibus Luna Mercurio non compulatur, neuterque ascendenti in daemoniacis. In hac figura Saturnus quidem noctu, Mars uero interdiu cardinem tenebit, maximeque in Cancro, Virgine, & Piscibus. Cui enunciato adijcere non recusabimus ea, quae in commentationibus dicta sunt à nobis, ea uero sunt haec. In genitura eius qui numine afflatus est, quem Graeci dicunt ἐνθου σιῶντα, unde Sibylla ἐνθεα est dicta, inuenies Lunam nulla prorsus cum Mercurio copulatione coniungi, nullo simul cognationis genere colligari. Simili etiam modo in genituris laruatorum, procerritorumque, quos hodie Graeco nomine δαιμονιακοὺς dicimus, inuales Mercurium Lunamque nul lam cum horoscopo copulationem habere, nullo ei uinculo iungi, nulla denique ratione horoscopum complecti. Quin etiam in genitura ipsa siue furentis, siue daemoniaci, si nocturna fuerit, Saturnum: sin diurna, Martem cardina lem inuenies, eritque uterque longè potentior ad furorem, lymphationemque excitandam, si tunc in Cancro, aut Virgine, aut Piscibus collocatus fuerit. Si enim, uti dictum est, rationi Mercurius praeest, Luna corpori, quis consi lio, aut rationi esse in eo homine locus potest, in cuius genitura Luna Mer curiusque nullo simul uinculo colligantur? nec horoscopum, qui corpoream nati illius fabricam significat, ullo pacto complectuntur: imò quod pernitiosius est, Saturnus noctu, quod tempus propriae Saturni conditioni aduer sum est, Mars interdiu, cuius stella nocte gaudet, coeli cardinem tenens, in corpore nati eius pernitiosos, & insaniam excitaturos humores ingenerat, cum uterque planeta, alter atrae bili, alter rubrae praesit, & utraque bilis, id est cholericus melancholicusque humor, ubi uehementior fuerit, in insaniam uergat. Cur uero in Cancro, Virgine, aut Piscibus magis quàm in alijs signis?","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 352","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/352"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 354.1-4","label":"354.1 to 354.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/354.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/354.1"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}