{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 359","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 359","ref":"359","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/359","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/359.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Sin fortunae pars constituatur in Ariete, sextum incidet in locum ab horoscopo alienum, ac suapte natura pernitiosum. Itaque & fortunae locus, qui est Lunae horoscopus, affligetur, & nulla cum horoscopo geni turae societate copulabitur. Illud quoque animaduertendum est, cum huiusmodi configurationis genitura sit diurna, Sole quidem in horoscopo atque in Ariete constituto, si pars fortunae fuerit in horoscopo cum Sole, Lunam quoque Soli necesse esse copulari. Itaque & à Sole ea uritur, & à Marte è quadrangulo uulneratur, & Luna partis ipsius domina cum ipsa parte undique affligetur. Sin fortunae locus statuatur in Scorpio, Sole ipso ab Ariete exurgente, Lunam necesse est in Scorpio cum ipsa fortunae parte, octauoque in loco reperiri. Itaque & ipsa ab orientali finitore cum parte fortunae simul erit omnino aliena, & à Sole Marteque hostiliter affligetur. Id quod etiam contingit, cum pars fortunae horoscopante Sole ceciderit in sextum locum, in quo Lunam quoque & ipsam necesse est constitui. Hoc igitur illud est quod ait Ptolemaeus, Lunam atque Mercurium horoscopo non colligari. Quod quidem contingit quoties in sexto inuenientur, aut in octauo, aut duodecimo ab horoscopo loco geniturae tempore. Ex hac itaque figurae explanatione fit notum & clarum quod erat prius obscurum. siquidem nullo modo apparebat Lunam in ea positione infeliciter constitui, in qua etiam uel infelicißime quidem constituatur. Vt igitur ad rem ipsam redeamus, signa quoque hac in parte uehementius ad malum conferunt, cum Martis domicilia, in quibus Sol ac fortunae locus constituitur, domini sui suffragentur malitiae, uiresque & clanculum subministrent. Sol item cum Mercurio horoscopum partiliter tenens in Martis aut Saturni domicilio morbum quoque gignit comitialem, uidelicet quia, ut dictum est, Mercurius, humorque ab illo excitus, male quidem temperabitur. ueneno enim saturnino delibutus, aut rabie martia exagitatus, concrematusque à Sole, humidum illud cerebri male omnino inficiet. martia nanque saturninaque domicilia, in quibus cum Mercurio pariter Sol constituitur, dominorum intemperantiam in humoribus ipsis referunt, uitiosamque illorum naturam: Quum uideamus ouum aut halij, aut cepae, qua se gallina pauerit, saporem in cibo referre. Signa igitur suapte natura, signorumque ipsorum domini, quid in utranque partem sanitatis aut aegritus dinis, felicitatis aut infelicitatis conferant, iam uidemus. Alia configuratio faciens comitialem.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 358","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/358"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 360","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/360"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}