{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 36","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/36.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"Itaque hoc ipso ordine hinc atque illinc singillatim progrediendo, Ptolemaeus signa ipsa se uidentia putat aequipollere, hoc enim Graecum uerbum prae se fert. Cum igitur de praecipientibus atque obedientibus praecepisset signis, statim subiecit: Rursum autem aequipollere inter se dicunt partes, ab utroque signo tropico aequaliter distantes: quoniam Sol ad utrumuis eorum profectus dies diebus & noctes noctibus, interualla quoque horarum ipsarum exaequatis temporibus efficit. Hae autem & uidere se ipsae dicuntur, propter ea quae dicta sunt, & quod utrunque ipsorum ex ijsdem oritur finitoris partibus, & inijsdem occidit. Videtis Ptolemaeum de partibus signorum magis quàm de signis ipsis sentire, quae partes in eodem collocatae sunt parallelo, ac propter ea ex ijsdem semper & surgunt & decidunt locis: quo fit, ut sese ipsa uideant, & dies noctesque sibi inuicem aequales reddant. Quamuis autem hic ipse Pto lemaeus de signis audientibus in institutione sua nihil omnino praecipiat, sunt tamen & clari quidam uiri, atque in ijs Porphyrius, qui tradant signa aequalium ascensionum, quae diximus Graece uocari ισαναφόρα, ut Arietem & Pisces, Libram & Virginem, Taurum & Aquarium, Geminos & Capricornum, audire se inuicem, non autem uidere propter umbram terrae, eaque ob hanc rationem aequipollere inter se putant. Quod igitur auditus quàm uisus aliquanto sit hebetior, atque hanc ipsam aequalium ascensionum cognationem, &, ut ita dixerim, affinitatem hebetiorem ac minus uali dam existimarent, dixerunt signa ipsa sese audire, hoc est beneuolentia quidem inter se affici, non tamen tanta, quanta quae uidere se dicuntur. Quocirca, ut diximus, haec ipsa signorum cognatio, quae ab ascensionum aequalitate proficiscitur, consideranda est in ferendis sententijs. Caeterum quod propter terrae umbram se ipsa non uideant, nescio quàm sit probandum. Primum quod umbra terrae eò coeli non ascendit, ut ad fixas stellas penetret: deinde quod inter Pisces & Arietem, Virginem ac Libram continua ta inter se signa umbra obijci potest nulla, quinetiam si lineam à quouis Piscium gradu in quem libuerit Arietis gradum extenderis, terrae corpus nulla parte intercipies: Cum uideamus Lunamstellarum omnium citimam tunc solum in terrae umbram incidere, cum ab ea ad Solem protracta linea terra media intercipitur, neque alia ratione posse eam deliquescere, tenebrasque obducere sit compertum. Itaque anile putandum est, quod ab ijs hac in parte de terrae umbra dicitur. Quamobrem ad alia transeamus. Qui igitur aspe ctus, atque configurationes, & quot etiam sint, quae partes se inuicem uideant, quaeue praecipiant, aut obediant, hactenus dictum sit. De signis alienis & inconiunctis. cap. XXI.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 35.5-6","label":"35.5 to 35.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/35.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/35.5"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 37","label":"Cap. XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/37"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}