{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 365","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 365","ref":"365","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/365","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/365.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"Ab ortu enim quae beneficae sunt, uires longè ad benefaciendum ampliores suscipiunt, quae sua ipsarum natura est. E contrario insita illis beneficentia à loci septimi, horoscopoque aduersantis malignitate aut conninon eripitur, aut magna è parte imminuitur. Cap. De uitijs, siue aegritudinibus intemperantiae. Iximus de grauioribus illis, maximeque infestantibus animum aegritudinibus, &, ut Graeci dicunt, paßionibus, quae ratione subuersa hominem ipsum de statu suo deijciunt. Itaque ijs de aegritudinibus dicendum relinquitur, quae hominem intem perantem reddunt, quae moralis quidem pars est. Loquimur autem hoc in loco ea de parte temperantiae, quae ad libidinem spectat atque ad rerum Veneris usum, quae affectio homini cum belluis est communis, perque eam mares discernuntur a foeminis. Quocirca ut in comitiali morbo, itemque in furore prima ratio habenda est Lunae, ac Mercurij, sic in hac consideratione Lunae ac Solis, itemque Martis ac Veneris. utraque enim stella appetitioni huic praeposita est, excitandaeque libidini. Quinetiam ad augendam insaniam, furoremque exagitandum, ut momentum tantum habent maleficae, quan tum iam ostensum est, sic Martis ac Veneris stellae ad intemperantiam hanc nobilitandam pro natura etiam signorum quae ipsae permeant geniturae tem pore, humani sexus, itemque signorum ipsorum ratione habita. Quam ob rem hae quoque ad ea quae à Sole decernuntur ac Luna diligentißime obseruandae sunt, si quid aut addant, aut forte demant. Luna igitur ac Sol cum sensibus praesideant, atque animalitati, quippe quorum opera materia una comeat ac forma, sintque res Veneris homini cum belluis communes, utriusque nimirum status temperantiam intemperantiamque qualis futura est, indicabit. in ipsa autem intemperantia duplici peccatur uia, & cum uiri, mulieresque suo in genere acsexu exercebunt res Veneris & uehementius & indecentius quàm par est: & cum ad ea mulieres transierint, quae sunt marium, mares uerò ad ea quae mulierum. Vtriusque autem excessus Sol, Lunaque pro natura signi, in quo reperientur, indicium facient, Venus item ac Mars sua pro constitutione. Signa itaque masculina indicant ea quae uirorum sunt, foeminina quae mulierum. Status quoque ac situs obseruandi tam signorum quàm etiam planetarum, ut paulò antè in ijs, quae de insania dicta sunt, iam ostendimus. Quoties igitur in uiri genitura Sol & Luna duntaxat soli uterque per ea ferentur signa, quae masculae sunt conditionis, is à natura quae marium est propria, minime recedet, ea quidem in usu rerum Veneris exercens quae uirilia quidem sunt, uirilisque naturae lex permittat, quorum in usu erit fortasse etiam uirilior.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 364.5","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/364.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/364.5"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 366","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/366"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}