{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 374.5-6","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 374.5-6","ref":"374.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/374.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/374.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/374.5.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"Illud autem de brumali affirmare tantum possumus linea, ubi Sol ad illam accesserit, maximas inde noctes, dies contrà breuissimos nobis con tingere. Igitur quae gentes quaeque nationes tractum inhabitant, aequinoctia li ac solstitiali hac linea comprehensum, illae quidem à signifero conteguntur, Solque singulis ueris atque aestatis diebus iter suum uarians, supra uerti cem illorum capitaque progreditur. Incolentibus uero tractum eum qui à solstitiali aestiuaque linea uergit in septentrionalem cardinem, Sol ubique ac toto anno obliquus apparet, signaque illa zodiaci orbis etiam obliqua. Nun quam enim supra caput eorum Sol per illa incedens circunfertur, nec rectis illos radijs ferit. Peritè igitur atque elucubrate admodum à Lucano dictum est. Sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe, Vnde tuam uideas obliquo sydere Romam Rursus autem duos hos terrae tractus maioribus nostris ita quidem uisum est distinguere, uti à puncto aequinoctialis lineae aequis quidem ac dinumera tis partibus, inter ortum atque occasum, ac sub ipsum coeli medium constituto, lineam rectam ad cardinem ipsum septentrionis ducerent, qua ducta to tum hoc spatium ab ortu in occasum, aequinoctialique linea ab austro discre tum, in parteis distribuerunt quatuor, siue quadrantes eas uocare quis ma luerit, siue quadras.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 374.1-4","label":"374.1 to 374.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/374.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/374.1"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 375","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/375"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}