{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 38","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/38.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"Sunt igitur in Ariete ut tres Decuriae, sic etiam tres Decuriones, id est Decanorum domini: sic de inceps per signa caetera, quo coeptum est planetarum atque Decuriarum ordine progredi oportet. Nam prima Tauri Decuria est Mercurij, qui Venerem sequitur, secunda Lunae, quae post Mercurium fertur, tertia Saturni, à quo rursus ordo continuandus est. Ex hac igitur Decuriarum distributione per signa singula fit mixtura, & communitas quasi quaedam planetarum inter se. Quod item fit in ciuitatibus, quae licet Reges suos habeant, qui ciuibus uniuersis, ac reipublicae imperant, tamen singuli domos, praedia, uillasque proprias sub eodem Rege poßident. Quibus è rebus miscentur inter se, & con iuncti dicuntur. Dominatur autem Tauro Venus, nihilominus Mercurius, Luna, & Saturnus sub Venere tanquam sub domino Decurias habent, non aliter quàm qui praedia poßident in agris, qui agri nihilominus domini im perio subiacent. Est & hoc magnum utique coniunctionis uinculum, magnaque ad propriam cuiusque autoritatem acceßio. Etenim planeta in suo Decano positus maiores Decani sui praesidio uires concipit. Atque ut agelli proprij possessor suam in illo iurisditionem exercet, sic planeta in Decuria propria collocatus. Quae autem mixtura communicatioque sequatur, ubi aliquis planeta in Decano alieno repertus fuerit, exemplo hoc aperiemus. Sol ea potissimum significat in nato, quae ad animum pertinent: quocirca si in prima De curia fuerit Arietis inuentus, qua hora quis nascitur, cum ea sit Martis propria, mutuabitur ab illa quae sunt secundum Martis naturam. Quocirca nati illius animo inerit uirilitas quaedam, & tum belli, tum armorum studium, quaeque alia sunt Martis propria, in secunda Decuria inuentus, quae sua ipsius est Solis, uiribus suis multum addet. Itaque natum illum excitabit ad claritudinem, & titulis atque honoribus illustrabit, efficietque ambitiosum, & gloriae percu pidum. In tertia quae Veneris est Decuria, positus mutuabitur à Decuria ipsa ea quae ad Venerem referuntur, eritque natus ille procliuior ad lasciuiam, ad mollitiem, ad corporis uoluptates. Fit igitur planetarum significationi bus ex Decuriarum societate tum magna acceßio, ubi planeta in sua fuerit Decuria constitutus: tum etiam permixtio & temperatio, ubi in aliena De curia collocabitur. Harum autem rerum obseruatio ipsa magistra fuit, quippe quae non Decuriarum modo distributiones inuenerit, uerumetiam finium ac partium. Siquidem quinque stellae erraticae singulis in signis certos fines possident, de quibus suo quidem ordine disseretur. Definibus signorum. cap. XXIII. Raeci uocant ὄρη, maiores nostri fines. Nanque ut in distributione terrarum atque agrorum Thusci, Vmbri, Campani, singuli item populi fines habent suos, in quibus iurisditionem liberius exercent: sic ad hanc fermè similitudinem singulae stellae erraticae singulis in signis fines habent distributos, in quibus ipsae positae potentiores efficiuntur.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 37","label":"Cap. XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/37"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 39","label":"Cap. XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/39"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}