{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 380","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 380","ref":"380","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/380","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/380.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"EPISTOLAM HANC IVVENIS OLIM Pontanus super Herodoto scripsit, per Laurentium Vallensem in Latinum conuerso. IOVIANVS PONTANVS PETRO SALVA TORI VALLAE, ET IOANNI FERRARIO S. Tsi uerecundia mea uix dignum esse arbitror, ut alieno labo ri meum nomen inscribam, tamen Petro Saluatori Villae, & Ioanni Ferrario aliquid à Iouiano postulantibus, difficile di ctu esset, non concedere. Efflagitastis enim, ut quoniam Halicarnassei Herodoti historijs mirum in modum delectaremini, quas nuper Laurentius Vallensis in Latinum conuertisset, sed morte praeuentus, incepto operi ultimam nequiuerit manum imponere, id breui saltem testarer epistola, ne tantus labor à quo susceptus fuerit, id posteris esset incognitum. Feci itaque non inuitus, ut rogatu uestro eruditißimi hominis famae consulerem, quem & uiuum amaui, & mortuum etiam lachrymis sum prosecutus. Huius autem suscepti operis ratio haec fuit, quòd cum ille Neapolim se aliquando contulisset, salutandi regis Alphonsi gratia, cui multos ante annos esset cognitus, & de rebus Persarum ac Graecorum multus inter eos sermo esset exortus, rogatus est à studiosißimo principe, ut Herodotum, quem ea diligentißime complexum esse sciret, sibi Latinum redderet. Quod cum ille Regi de sorbenemerito, ac honesta praesertim petenti non denegasset, ne operam suam, ut erat pollicitus, omnino praestaret, immatura mors effecit. Quo mortuo Rex libros eos, ut erant, Roma sibi deferendos curauit, & in bibliotheca sua diligenter asseruari iußit. De hac autem tota conuersione, quod meum sit iudicium, nouistis. Mallem enim unumquenque sua, quàm aliena ad nos afferre. Equidem & Ciceronem existimo, si uiueret, grauato id animo esse laturum, si quis Oratorem suum Graecè loqui faceret, & Demosthenem stomachaturum, si quae ipse Atticè scripsisset, alia quispiam lingua eloqui uellet. Quod autem ad Herodotum ipsum attinet, sanè id est, ut existimem tanti uiri ingenium non parum omnes admirari debere, qui res tam uarias, ac tanta diligentia conquisitas, ea suauitate artificioque explicauerit, ut nihil omnino sit, quod eius laudibus recte detrahi poßit, nisi forte id aliquis calumniari uelit, quòd nonnulla apud eum ita legantur, ut ficta quàm facta potius esse uideantur: quae culpa non magis scriptoris, quàm temporum illorum est existimanda, quam ego uel potißi10. IOVIA. PONTANI EPIST.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 379-2","label":"P. SVMMONTIVS LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/379-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/379-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 381","label":"P. SVMMONTIVS LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/381"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}