{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 381","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 381","ref":"381","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/381","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/381.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"potitißimam reor esse causam, cur nouem ille Musarum nominibus libros suoos inscripserit, quasi ipsa operis inscriptione apud posteros id testatum relilinquere cuperet. Nam & temporibus non omnino repugnari potest, & Musis aliquanto etiam liberius, ut scitis, loqui concessum est. Sed de hocc licet alij quoque suum afferant iudicium, nihil enim obsisto. Satis feci, ut copinor, cupiditati uestrae: quòd si breuior fortasse sum, quàm erat uestruum utriusque auiditas, id occupationibus meis attribuatis. Ad haec & Laaurentij nostri, & Herodoti ipsius laudes maiores multo sunt, quàm ut eas breuis epistola complectatur. Reliquum est, ut uos ad legentis historias adhorter, ex quibus si animi quaeratur uoluptas, , non est unde maior percipi poßit: si uitae commoditas, haud fermè inuenietur, ubi plura melioraque exempla reperiantur. Valete, Neapoli, Calendis Ianuarijs. An. M. CCCC. LX. PONTANI EPISTOLA, QUA DE VETErum libris iudicat, per Actium Syncerum inuentis e Hanc ne sine dolore legas, altimam lector scias, post innumerabiles alias, quas tum publicis, tum priuatis de rebus, immortalitate dignus uir ille olim diuinitus scripserat.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 380","label":"P. SVMMONTIVS LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/380"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 382","label":"PONTANVS SYNCERO ANIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/382"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}