{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 39","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/39.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Qua de re diuersae ueterum fuere sententiae, quibus tamen minime repudiatis Ptolemaei potius opinionem sequimur. Is, ut scripta eius indicant, uidetur de finibus non parum dubitasse, cum nonnullorum scriptorum rationes parum probet. Refert sese tandem in codices uetustißimos incidisse, quanquam magna ex parte carie exesos, ac uetustate consumptos, explicantes tamen ipsorum finiumardinem ac numerum, ex obseruatione diuturna praeteritarum geniturarum col lectum: quae res in disciplinis coniecturalibus praecipue sequenda est, ut in medicina, in augurali, in militari, ut in hac ipsa disciplina, quae quidem ex obser uatione potißimum quibusdam sumptis principijs post in praecepta atque instituta relata est. Ac primum quidem Soli Lunaeque fines attributi sunt nulli. Nam cum regnare inter planetas uideantur, quid opus fuit certos eis fines decernere? cum signiferi totius imperium penes ipsos esse intellegeretur. Ete nim ut illorum naturas ad hominum res componamus: Luna corporum atque humorum est domina, Sol sensuum atque spirituum. Vtriusque igitur dominatus in hominibus talis est. Ad fingendum igitur corpus hominis, uitalibusque instruendum spiritibus, quae Solis ac Lunae officia sunt, sicuti ducibus atque impe ratoribus militum opera ministerijsque opus est, ita Soli ac Lunae quinque erra ticarum officijs. Quocirca quemadmodum militibus attributa sunt loca sua in agmine, in acie atque in ipsis castris, sic erraticis quinque tanquam militibus loca quaedam sunt decreta, singulis in signis, perinde ut in castris atque in agmi ne, cum duces ipsi pro arbitrio huc atque illuc progrediantur, nec ullis sese certis locis contineant. Quando autem signifer totus constat partibus trecen tis ac sexaginta, ratione finium attributae sunt Saturno septem & quinquaginta, Ioui nouem & septuaginta, Marti sexagintasex, Veneri octoginta nouem, Mercurio septuagintasex: quae simul coactae summam uniuersam duo decim signorum explent, conueniuntque cum annis maioribus, quos singuli planetae conferunt. Singulorum autem signorum distributio ac distributarum partium numerus talis est. Arietis primae partes numero sex, Iouis finibus decernuntur, quae statim sequuntur octo Veneris sunt finibus attributae, quae deinde sequuntur septem Mercurij, quae post has quinque Martis, reliquae quatuor Saturni finibus annumerantur. Tauri octo partes quae primae quidem sunt, Veneris finibus ascribuntur, quae deinceps septem sequun tur Mercurij, quae item alterae septem louis, post has quatuor Saturni, reliquae item quatuor Martis. Geminorum septem primae partes sunt in Mercurij finibus collocatae, quae deinde septem Iouis, aliae deinceps septem Veneris, quae dehinc quatuor Saturni, reliquae numero quinque Martis.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 38","label":"Cap. XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/38"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 40","label":"Cap. XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/40"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}