{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 62","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/62.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"Cum autem propter coeli orbiculari tatem, signorumque successionem contingat diebus singulis nunc hoc, nunc illud, inde aliud atque aliud signum Cardinum locis succedere, con sentaneum uidetur de cardinibus ipsis, deque uniuscuiusque significationis bus explicatius disserere. Itaque cardines ipsi, locaque cardinalia quatuor omnino sunt, ea Graece sunt κέντρα, à nostris autem uocantur tum ortus occasusque, tum oriens atque occidens: item coeli medium ac summum, quod alio nomine tum culmen, tum cacumen uocamus: est & imum huic aduersum, quod etiam infimum (summo enim opponitur) recte dici potest. Grae ce sunt ἀνατολὴ, δύσις, μεσουράνια, ὑπόγεῖον. Quin Mesuranema ipsum inuenio etiam Apogeon uocari, quod medium coeli locum supra terras occupet, cuius contrarium sub terris teneat Hypogeon. Recentes etiam rerum coelestium scriptores neque inepte, neque insignificanter uocant angulos. Loca quidem haec in omni rerum inuestigatione, siue genituras inspici: mus, siue futurum aliquid scitamur, seu quippiam inchoamus, aut faciundum decernimus, cum primis inquirenda sunt, unde etiam à recentioribus principalia sunt cognominata. Quae uero loca cardines ipsos statim sequun tur, à nobis dicuntur succedentia. At quae praecedunt, atque ab his declinant, & tanquam decidunt, tum declinantia, tum cadentia à re ipsa nominata sunt. Cardo ipse coeli exorientis atque angulus à Graecis προσκοπός, à recentioribus Latinis ascendens dicitur. Verum ut de cardinibus hac in parte alia quadam ratione loquamur, regio quidem ipsa quae cardinem unum constituit, complectitur & antecedentem, & succedentem coeli portionem in diuidendo Zodiaco. Quocirca treis in partes ratione hac cardo distribuitur. Ac prima quidem distributio, hoc est coeli pars praegrediens à Grae cis dicitur ἀπόκλημα, quod ab ipso declinet, cadatque horoscopo, à nobis proprie dici potest declinatio: & gradus ipsos Horoscopum antegredientes (si latinum uerbum ducere Graeco è uerbo uolumus) Declinantes recte quidem uocabimus. Nec est cur recusemus etiam descensum aut descensionem uocare. Siquidem haec ipsa distributio constat è declinatione, ascensioneque ac medijs gradibus inter utranque interiectis, qui medium locum consti tuunt: & hic quidem cardo signa tria, id est quartam coeli partem complectitur. Cardo item, apexque medij coeli, quod eße diximus Mesuranema, in partes quoque diuisus est tris. Et prima quidem pars in Apoclimate positu est, quam tum descensionem, descensumque, tum declinationem uocari Latine posse diximus, eaque à quibusdam Cadens pars agnominata est, quinetiam tum deculminatio, tum decacuminatio dici à nobis recte potest. Etenim si coeli medium culmen, cacumenque appositißime uocatur, pars ab illo decidens et decacuminatio & deculminatio etiam appositißime uocabitur.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 61","label":"NI AD ACTIVM SYNCERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/61"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 63","label":"NI AD ACTIVM SYNCERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/63"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}