{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 7","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/7.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"De. xij. signis in triginta gradus singillatim distributis. Cap. II. B hoc itaque loco, eius quem diximus Signiferi principium fecere rerum coeli periti, atque in duodecim aequas partes dimensi singulas appellauere signa, unde cingulus ipse à nostris Signifer, à Graecis Jωδιακός est uocatus. Ac primum quidem signum, in quo Sol ab Austro regreßus lucet, tenebrasque ex aequo diuidit, uocauere Arietem. Singula autem signa in triginta sunt aequas dimensiones partiti, easque à Solis greßu recentioribus placuit scriptoribus appellae Gradus, quas Latini ueteres Partes uocauerant, cum à Graecis dicantur μόρια. Et primi quidem illi stellarum inspectores, cum die Solem, noctu Lunam tenere coeli principatum cernerent, sentirentque quanta utriusque in terra, aquis, atque aëre uis esset, Lunam nocti, Solem diei praefecere. Quodque intellegerent singulis triginta diebus unà eos congredi & tanquam coire, illud omne coeli spatium, quod interim dum Luna redit ad congressum, Sol ipse peragrasset, signum unum eße uoluerunt, à primo Arietis gradu exorsi. Quantum autem coeli die uno Sol incessu confecisset suo, hoc totum spatium signi partem uocauere. Qua è re factum est, ut ipsum illud interuallum quod ap pellare signum placuit, in gradus, id est partes triginta aequa ratione diuide rent. Quinetiam cum obseruatio ipsa docuisset Solem ad Arietis initium partibus trecentis ac sexaginta peragratis regredi, omnem eum cingulum in signa duodecim diuisere. Etenim triginta illae partes duodenario ductae numero, quam diximus summam omnium Signiferi partium integram faciunt. Hac igitur potißimum ratione uniuersus ille orbis in duodecim ab eis est signa distributus. Id autem quod interlaberetur temporis, dum ad Solem Luna regreditur, ab ipsa Luna dictus est Mensis, à Solis uero ambitu, dum ipse ad locum reuertitur, unde duodecimo ante mense discesserat, interiectum illud tempus uocatus est Annus: utrunque perapposite. Nec uero me praeterit, Aegyptios quosdam scriptores existimasse eos qui primi coelum in signa duodecim diuisere, hanc fuisse rationem sequutos, quod quatuor essent anni tempora, quorum singula tribus constarent mensibus, quo numero quatuor illa tempora semel ducta duodenarium numerum conficerent. Alios quod quatuor essent rerum principia, unde omnia fierent, eaque tribus his, principio, medio, ac fine continerentur. Itaque quaternarium illum numerum ter nario hoc productum ad Zodiaci signa fuisse translatum. Atqui magis secundum rationem fuisset, antea consyderare, cur signum quodque è triginta esset momentis constitutum: quo cognito facilis quidem erat reliquae constitutionis explicatio. Sed iam ad alia transeamus, quando de motu, de Luna, de genitali cardine, de Zodiaco cur in duodecim distinctus sit signa, cur etiam signa ipsa è triginta fuerint momentis confecta, abunde iam disseruimus.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 6-2","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/6-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 8","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/8"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}