{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 70","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/70.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Imus & subterraneus coeli situs, nati in tenebris ac sub terras abitionem, id est mortem, quaeque mortem ipsam statim aut antecedunt, aut sequuntur, portendit. Declinatio enim praecedens temporum significatio non habet, quae mortem praegressura sunt. Imum ipsum mortem ipsam: quae sub sequitur acclinatio tempora quae mortem insecutura sunt, annunciat. Horum igitur locorum ac cardinum quatuor situs, tris in partes distributus, totius ui tae, quaeque ante ortum etiam in utero fuerint, quaeque post obitum tempora futura sint praesentiaque, ac futura pro quaque aetate complectitur, geniturarumque ipsarum inspectoribus indicat. Quo fit, ut quatuor hae coeli distributiones in cardines quatuor cum suis quaeque acclinationibus, declinationibusque, id est epanaphoris apoclimatibusque diuisae, omnia natorum tempora, uitamque omnem perinde ut duodecim signorum, quae Zodiacum constituunt, circuitum complectantur. Placet autem Ptolemaeo, caeterisque disciplinae huius institutoribus partis quinque horoscopum praegressas ipsi horoscopo attribuere, atque inde proficisci donec triginta graduum numerus compleatur: idque etiam caeteris in locis è triginta simul partibus statuendis seruandum tradunt, etsi propter signorum obliquitatem rectitudinemque loca ipsa nunc pluribus nunc paucioribus è gradibus statuuntur. Quod non temere institutum uidetur, siquidem natus ipse non momento nec puncto tempore (ut Lucretianis utar uerbis) uerum spatio quodam, moraque prodit ex utero. Eoque censent non gradum eum tantummodo ob Astrologo notandum, quo natus infans terram attigerit, uerumetiam antegressos quinque gradus, quo quidem temporis spatio quaque immoratione luctatur ut prodeat, perinde ut socios laborum, ac foetum ipsum in lucem prouocantes. Etenim rostra longarum nauium cienda in pugna, quanquam ipsa quidem triremes extra uidentur extare, nihilominus quanto praesidio sint, res ipsa docet, quando & à rostris ipsis rostratae sunt dictae. In militaribus quoque conflictibus de antecursoribus, ferentarijsque, quique primi pugnam capessunt, aut ad certamen prouocant, ea à ducibus, imperatoribusque ratio haberi solet, ut ex illorum successu pugnam re liquam aut detrectent, aut prosequantur. Quid autem est aliud foetum ipsum exire in lucem, quàm in certamen prodire, tot laborum aerumnarumque, tot etiam praemiorum successuumque, quibus aut felicitas comparatur, aut felici tati contraria miseria? Sed iam ad reliqua nostrae huius institutionis explicanda progrediamur. De duodecim Signiferi locis.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 69","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/69"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 71","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/71"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}