{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 71","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/71.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Cap. IIII. Anc cardinum distributionem iure sequitur duodecim etiam lo corum Zodiaci distributio, quibus è locis generalis quaedam oritur obseruatio rerum earum, quae uitam comitantur, ac sine quibus uita ipsa esse nequeat. Quoniam autem qui utero matris prodit, is in lucem, id est in uitam prodire dicitur, coelique pars ascendens sub terraneis è locis cum eo non secus quàm è tenebris in lucem atque in apertum prodit, iure primo huic loco nati uita tribuitur, illiusque corporaturae ge animalis constitutionis ratio ab eodem quaeritur: quippe quae signi ipsius quod locum primum occupat, qualitatem sequitur, necnon stellae signi ipsius domi nae, quaeque signum etiam ipsum irradiat, pro natura etiam irradiationis, signique à quo irradiat. Vnde Ptolemaeus recte praecipit, quae corporiaccidunt, quaeque hodie dicuntur corporis accidentia, ab ascendente loco quaerenda. Generalis itaque uitae nati obseruatio, corporeaeque constitutionis atque animalitatis pri mo ascribitur loco, primaeque ascendentis coeli domui, quando signiferum omnem in duodecim domos locaque distribuere maioribus nostris placuit. Et quoniam nec uita consistere, nec corpus officio suo fungi absque alimentis potest, secundus locus obseruandam sibi sumpsit qualitatem census, peculij atque supellectilis, quae domestica substantia uocatur à quibusdam, quod ea & corpus alitur, & uita ipsa consistit. Quid autem accommodatius, quàm ut secundus locus habeat eorum significationem atque indicium, quae uitae corporique alimoniam subministrent? Locus hic habitus est ab antiquis piger ac deiectus, sic enim uideo appellari eum à Materno, quod nulla cum horoscopo radiatione iungatur, quinetiam penè infami cum notauerunt nomine, Infernam portam appellantes. Ac nihilominus ascendentem statim locum continuateque subsequitur, subitque illius uicem atque autoritatem, ut si eum neque aspiciat, neque irradiet, ei tamen succedat. Itaque nec mirum est, nec irrationabile, si pro comparanda re familiari, censuque domestico tot obeuntur labores, molestiaeque tam multae ac difficultates suscipiuntur, quando inde euenit, quod locus hic secundus primo loco, nullo prorsus familiaritatis coniungitur uinculo. Cumque sit homo sociabile animal, neque aliud fortasse tam ei sit ab illa insitum, quàm societatis studium, iure tertius locus fratrum sororumque significationem sibi uendicauit. Quae enim aut prior aut potior quàm fratrum sororumque societas atque coniunctio dari à natura potest? Siquidem uxor nec ijsdem existit è parentibus, nec pueris opus est re uxoria, quip pe quae suscipiendae prolis gratia in adulta iam aetate sit instituta: cum tamen so cietatis praesidio & pueri indigeant, eaque mirum in modum natura duce capiantur, & aetas reliqua tali egeat praesidio, neque arctior societas esse ques at, quàm quae ijsdem e parentibus, atque uno eodemque constet è sanguine.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 70","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/70"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 72","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/72"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}