{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 73","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/73.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"Merito autem uidentur inter prima naturae bona liberi, cum ex ijs genus ipsum hominum propagetur: quippe cum sola haec causa sit generis conseruandi: aliter enim speties ipsa funditus atque in uniuersum interiret. Praeterea ut liberorum quae prima naturae dona sunt, locus hic significator est, sic etiam & donorum quae tum ab amicis, tum etiam à principibus ac regulis conferuntur liberalitatis ac beneuolen tiae gratia. Quamobrem hunc ipsam locum à maioribus nostris bonam For tunam agnominatam inuenio, ac propter naturalem beneficentiam Veneris syderi dedicatum. E contrario sextus locus ut deiectus ac piger nulla cum horoscopo societate, nullis prorsus connectitur uinculis. Quid igitur inde boni uenienti in lucem puero puellaeue defluere aut subministrari po terit? Siquidem deserta loca & ab hominum frequentia quammaxime remota non fera tantum animalia, uerumetiam uenenosa gignunt, nec minus etiam stirpes & herbas plurimas succi quamnocentissimi. Non aliter itaque sextus locus feracißimus est, & quidam quasi fomes aegritudinum, malorumque plurimorum, quae corpora infestant, uitamque labefactant: unde mala Fortuna ab infelicitate sua agnominatur ab antiquis, locusque ipse Martis stellae propter insitam maleficentiam attributus. Etenim si in orbe signifero loca sunt è quibus gaudia, uoluptates, salutariaque adiumenta, ac diuersa bonorum genera portendantur hominibus, danda etiam sunt eodem in orbe loca, è quibus aegritudines morbique, & item mala tum animi, tum corpo ris indicentur, cum homo ipse mortalis sit genitus: huiusmodi sextus est atque duodecimus locus propter situs ipsius malitiam, auersamque naturam. nihilominus possunt ab hoc ipso etiam loco bona etiam felicitatesque manare, quoties de medio coelo benigna stella collocatam in eo stellam triangulari radiatione respexerit. Ad haec quoniam in orbe ipso nihil est superuacaneum, & qui locus ab uno aliquo disiungitur, alij atque alij loco familiariter coniungitur. Cumque sextus hic secundum locum, qui est alimentorum, reique familiaris, beneuola societate complectatur, triangularique inuicem se foueant atque intueantur aspectu, seruos utique nobis, seruiliaque animalia denuntiat: sunt enim haec omnia rei domesticae adminicula: ut etsi seruus atque herus sibi inuicem aduersari propter dominatum ac seruitutem uidentur, tamen cum res familiaris absque ministris familiaribusque administrari nequeat, hoc quoque è loco praesidia domesticis rebus, familiarique alimoniae innuuntur. In hac igitur genitalis figurae constitutione uidere licet quàm loca haec omnia sibi quadrent, de fratrum, patrum, filiorum, itemque seruorum societate. Cum autem ad constituendam rem familiarem desit uxor, sequitur septi mus locus à quo nobis ea indicatur, opponitur autem locus hic horoscopos cumque alter feratur sursum, atque impellat, alter declinet atque deijciatur, qui motus ontrarias habent qualitates, alter enim agit, patitur uero aliter, iure suo ab hoc loco uxor portenditur: siquidem uir agit, uxor patitur: haec paret. ille imperat.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 72","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/72"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 74","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/74"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}