{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 78","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/78.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Et mensis & locus qui sequitur numero quintus, veneri est attributus, quod quinto septem inter erraticas orbe fertur, quodque hic ipse locus filiorum est ac prolis, congruitque Veneris naturae omni è parte, quippe quae & genitalis est, & uoluptatis ac delitiarum dea. Mercurius quod sextum à Saturno inter planetas orbem obtineat, sexti & mensis & loci patrocinium su scepit. Quodque locus ipse nomen habet ab aegritudinibus ac mancipijs, mu nus quoque rerum harum significandarum sibi assumpsit, quando motus eius So li maxime addictus est, solaribus penè radijs semper oppressus, nec sui iuris, permultumque repedando laborans, & tanquam languens ob aßiduas uersationes. Luna uero quod sit in ordine hoc septima, locum ei septimum adiudicarunt. Quodque Martis munus in generatione, ut patris Sol obeat, lo cum eum qui uxorum esset, quod matres eae ex connubio fiant, Lunae dedicauere, cum septimo quoque mense. Atque inde fieri uolunt, ut septimo qui nascantur mense uiuant. Praestat autem ut Sol patris uice formam, sic Luna in generando materiam. Octauus autem & mensis & locus insignifero redit suo ad Saturnum ordine, & quia mortis agnominatur locus, & quod Saturni stella exitialis est. Itaque dedicatio ipsa & loco congruit, & numini, quemadmodum rursus noni loci dedicatio oui. Nam & locus à reli gione nomen accepit, & lupiter pietatis, fidei, cultus, rectitudinis, aequita tis, ueritatisque est autor, & uitae propter salutarem uim ei insitam conseruator. Et quia nono partus mense perficitur, louis est muneris haec ipsa perfectio, propter stellae temperamentum. Et profecto si Zodiacus orbis generationi rerum locum exhibet, si Sol qui medium illum secat, ijs quae nascuntur formam quidem, at materiam subministrat Luna, si reliquae numero quidem quinque adminiculantur utrique, an tibi uideantur quae relata sunt à nobis, quaeque fundamenta quasi quaedam iacta fuere priscis ab autoribus, ratione carere? & tanquam parum firma debere contemni? quibus obseruatio etiam astipuletur, ac rerum ipsarum euenta consentiant. De locis peculiaribus planetarum.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 77","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/77"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 78-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/78-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/78-2"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}