{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 85","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/85.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"Constant autem, ut ueri est simile, atque ut Physici arbitrantur, stellarum ipsarum corpora ex concretiore orbium suorum parte, qui nec elementa quidem ipsi sunt, nec elementare quicquam continent, non calidum, non frigidum, non siccum, non humidum, sed alia quaedam illarum siue natura, siue, ut hodie dicunt, essentia est. Nec cum dicimus stellas quaedam esse corpora, perinde ut de elementaribus corporibus intellegi uolumus: siquidem appellamus eas corpora, quod dimensionem recipiant, quod suis circum terminis scribantur, sed nec mutantur, ut nostra corpora, nec corrumpuntur, ut inferiora haec, aut in alias ex alijs qualitatibus ac naturis transeunt, coelestia sunt, atque ut coelum ipsum, cunctaque coelestia omnis prorsus corporeae commutationis, elementarisque alternationis expertia: mouentur aßidue, sed nec tamen ut inferiora corpora, aut perinde ut elementa ipsa, ex quibus con stamus, uerum eo motu, qui coeli, coelestiumque corporum suus ac proprius est, rerumque immortalium peculiaris. Quocirca nec Solis corpus calidum est, tametsi qualitas haec ad inducendam formam est aptißima, nec Lunae humidum, quae natura est ad suscipiendam formam maxime idonea, nec caeterarum erraticarum aut frigida aut sicca sunt corpora, aut alia atque alia quali tate praedita, uerum sua quadam ratione dicuntur aut calida aut frigida, hu mida aut arescentia, uidelicet quod in elementis ipsis, elementaribusque cor poribus eiusmodi qualitates moueant, atque alternis agant, non eadem tamen ratione & uia, sed quod unaquaeque stella pro insita moueat, excitet, afficiat. Sarnensibus in fontibus, quae decidunt ac subsidunt frondes, ramulique lapidescunt certo quodam tempore: & quanquam alij etiam fontes, riuique illos aut superant aquarum cruditate, aut aequant, hoc tamen ipsum non praestant, adeò in rebus ipsis naturalis quaedam uis est insita, qua multa quidem efficiantur. Quod si elementaribus ac paßiuis in corporibus tanta inest uis, quid mirum in actiuis illis ac coelestibus semperque consistentibis inesse uim propriam & peculiarem ciendas ad qualitates, easque motu atque irradiatione sua alternandas? Vt enim paßiua haec sunt ad patiendum nata, sic ad agendum illa, unde ab innata ad agendum ui, atque ab effectionibus sempiternis agnominata sunt actiua. Quocirca non quod qualitatibus eiusmodi praedita sint, id agunt, uerum quod à natura sic illis inest, atque attributum est. Vtque ad rem ipsam propius accedamus, ferrum ipsum frigidum est admodum, à Sole tamen diutius percussum concalescit adeo, ut admota propius fomenta incendat, quod in speculis aeneis liquido cernimus. Ergo & Lunae corpus, quod frigidae compactionis esse uolunt, à Sole percussum incandescat necesse est. Aqua etiam igni admota feruescit. Igitur & Luna cum sit maxime humida, Solis tamen radijs percussa, eadem ratione ut efferuescat opor tet: qua è re fit, ut Lunae corpus crescendo magis ac magis ferueat. Non erit igitur minus calida, quàm aut humida, aut frigida, praesertim cum Ptolemaeus putet ab euolantibus è terra uaporibus hoc ei contingere, quod falsum esse supra ostensum est.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 84-2","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/84-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/84-2"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 86","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/86"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}