{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 86","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/86.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"Quin Lunam ipsam, cum plena est, tunc uel maxime calescere dicendum esset. Quam ob rem Lunae corpus nec frigidum, nec humectum putandum est, siquidem affectiones cae mortalibus, non coelestibus contingunt corporibus, uerum ab insita ui frigido atque humido dominari, quo rerum inferiorum generatio sequatur atque alternatio, ac pro calore quem à Solis irgadiatione radij eius concipiunt, nunc magis, nunc minus hoc ipsum praestare atque efficere. Id quod de caeteris etiam erraticis dicendum est pro sua cuiusque peculiari ad agendum natura, aliter enim rerum generationi pessime consultum esset. Etenim terrae corpus unum cum sit, regiones tamen eius non uno modo affectae sunt, cum alibi humor, alibi siccitas regnet, hic calor aestuet, illic frigus obtorpeat, suisque etiam in locis sit maius quoddam elemen torum temperamentum, quaedamque aequalitas qualitatum. Coelum item ipsum unum est, non uno tamen modo afficit subiecta sibi corpora, que passiua uocari diximus. Eadem etiam ratione stellae afficiunt pro concretione sua, coelique situ, in quo feruntur. Aliter enim tanta rerum alternatio immutatioque nullo modo contingeret. Nostro in corpore aures, oculi, nares, lingua, diuersa ratione afficiuntur, ac nihilominus uni eidemque insunt corpori, quod licet unum sit, sensus tamen ipsi, hoc est instrumenta sentiendi ex una concretione nequaquam sunt, tametsi corporea è compage constant. Quod de Saturni, louis, Martis, stellarumque omnium corporibus, quae in parte generationis instru menta quaedam naturae ad agendum sunt, dicendum atque sentiendum censeo: ut mihi etiam uideatur idem esse ius Solis in coelo, quod cordis in animalium corpore: idem Lunae, quod cerebri ad mouendum atque afficiendum. Atque ut cerebrum à cordis fouetur calore, sic de calore Solis Luna, hoc est uis eius in actionibus proprijs: utque à cerebro manat defluctio quaedam humentior per membra partesque corporis, sic à Luna demanat quidam quasi defluxus per corpora haec orbi eius subiecta. A maioribus autem nostris uocata est defluctio, à fluendo, ut fluctus, quae uunc à recentiorum plerisque usurpatur tùm defluxio, tum defluxus. Igitur quod nec frustra, saepius tamen dicitur, stellarum corpora nullis sunt elementaribus qualitatibus addicta, sed omnino libera, eiusmodique ab alternationibus atque immutationibus penitus uacua, quibus & ipsae dominantur, et pro natura sibi insita easdem citant, alternant, moderantur, quippe quae imperium in illis habent, earumque com motionibus pro arbitro praescribunt: qua è re dicuntur eiusmodi carum esse corpora, cuiusmodi qualitates ipsae stellae in rebus cient inferioribus.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 85","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/85"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 87","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/87"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}