{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 9","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/9.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"Atque ut Signifer ipse quadraretur, quoniam Taurum, Virginem & Capri cornum terrae, Geminos, Libram & Aquarium aëris magis qualitates ciere, diuturna obseruatio docuisset: haec quidem aëria, illa uero terrena esse dixerunt. Cum enim tantas fieri rerum uarietates, ac suo quodam ordine cernerent, eorumque quae effecta uiderent, causas cum requirerent, has ipsas principes esse causas comperiebant. Eadem ratio & Medicos mouit, ut calidum quippiam, aut frigidum dicerent, quod ita usus docuisset. Siquidem Medecina maxime constat experimentis. Vsus enim non rerum modò plurimarum cognitionem, uerumetiam uiuendi rationem, quae sapientia dicitur, hominibus attulit. Nec uero ij sumus, qui ut herbas, elementaque: sic stellas, coelumue humidum aut siccum dicamus. Corruptibilium hoc est corporum, ac uicißitudines subeuntium, quarum profecto coelum penitus expers est. Itaque ut res ipsa, id est experientia magistra docuit, trahi à magnete ferrum, à qua quidem experientia ratio ipsa profecta ostendit uim eam à natura magneti insitam ferri attrahendi: sic coelo, coelique partibus, sicstellis ipsis suas quoque uires inesse. Qua è refactum est, ut tales esse stellae, talia etiam signa dicerentur. Quod si & hanc & illam uim naturamque & his & illis inesse primis corporibus, atque ex ijs constitutis dicimus, cur non hoc ipsum de coelo dicere, deque stellis debeamus? à quibus haec ipsa corpora uim eam aut accipiunt, aut si sua est cuiusque propria, ab illis certe cietur. Quae qui negant, ij uidendi, audiendi sensum negant, Vere florescere arbo res, easdem crescere aestate, maturescere autumno fructus, terram ipsam hyeme ita quiescere, ut sese instituat ad uernam procreationem, diffitentur, lucem denique ac dies & noctes tollere uidentur. Ad haec cum prima corpora & qualitates primae sibi è regione aduersentur: sunt enim omnino contraria, quippe cum alia ratione principia rerum esse minime possent, pugnare inter se, & nunc cedere, nunc superare necesse est, ut existat rerum tum procreatio, tum corruptio, quaeque tam multae eueniunt rerum uicißitudines. Quando autem similia conueniunt similibus, dissentiunt quae sunt dißimilia, consentaneum est in coelo utrasque ad res uires inesse. Quod si album nigrumque in eodem simul esse loco nequeunt, nec humidi quidem nec sicci uis simul esse in eadem atque una coeli parte potest. Quocirca recte accommodateque alia humida signa, alia sicca esse dixere, id est hanc illammue qualitatem magis minusue fouere, auctare, excire. Quod quidem procreandis rebus, ijsdemque ubi procreatae sunt, nutriendis non modo peroppor tunum, uerumetiam omnino necessarium est. Quotidianae quoque obseruationes eorum quae subinde contingunt, docere haec satis queunt. Siquidem Luna in humido aut arido signo constituta, ea plerunque excitat, quae signi eius naturam sequantur. Ac de primis signorum qualitatibus dictum sit hactenus. Vt autem singula elementa binas habent qualitates, sic etiam signa, proque natura elementi, cuius ipsa naturam excitant.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 8","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/8"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 10","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/10"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}