{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 94.1-5","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 94.1-5","ref":"94.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/94.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/94.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/94.1.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Nam si ab occasu mouentur in ortum, nulla tamen coelo ui illata, quod quidem coelum ab ortu fertur in occasum, ac nihilominus & coelum illis, & illae coelo aduersis incedunt motibus, nulla Solari calefactione tracta, cur non naturali insitoque sibi motu stellae quae ex hoc dictae sunt errantes, & procedant, & retrocedant, & stationes faciant, nulla à Sole ui illata, nullis exter nis uiribus illas cogentibus? Est enim alia coeli, quintaeque illius essentiae natu rae, alia aëris, reliquorumque elementorum. Sit igitur motus hic earum uel incedentium uel repedantium non uiolentus, sed naturalis: non coactus, sed suus & proprius: incedantque pro arbitrio ac ui cuique insita, non trahantur ut captiui, alienoque addicti imperio, sed numeros atque ordinem sequantur sua sponte, naturali suoque nunquam ab officio recedentes. Neque enim alia ratione sempiternae illae res sempiternitate sua fruerentur. Quod si mortalia haec ordinem suum, quique mortalitatis proprius est, tenorem seruant, generando atque corrumpendo, uimque continua alternatione sibi inuicem inferendo, cur non etiam immortalia illa pro natura immortalitatis ordinem suum, suosque numeros sequentia, ubique illum seruent, nulla externa ui, nulla forinsecus neceßitate adducta? Quandoquidem in nostro quoque corpore uis inest illa, qua & ipsum totum, & membra eius singula mouentur & gubernantur. Etenim ubi loquen dum est, statim os seipsum nullis externis adminiculis adhibitis aptat instru itque ad eloquendi officium. Sed omittamus praestantiora quae sunt corporis officia, ut oculorum, ut aurium. Patet uia gulae qua cibus ac potus ad uentricu lum defertur: spiritus autem, ac uocis meatus, hoc est guttur, tanquam foribus quibusdam clauditur. Quoties itaque cibus potioque hauritur, canaliculus ille seu potius ductus qui uiam spiritui ac uoci facit, clauditur: at contrà lingua ipsa sese attollente aperitur, quoties spirandum ac loquendum fuerit. Vesica quoque, ubi emittendum urinae quid fuerit, sese aperit ac relaxat, qua emissa confestim sese claudit, quasi foribus seram obdat: nulla hic exterior adhibetur uis, sed ea tantum quae corpori est à natura insita, qua corpus ipsum suis cum partibus ad actiones singulas singulaque ministeria, ubi opus est, à semet, suaque sponte afficitur, ultroque ad illa affectum mouetur.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 93","label":"NIAD IOANNEM PARDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/93"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 94.6-7","label":"94.6 to 94.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/94.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/94.6"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}