{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 98","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/98.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Ex hac profecto commixtione unius atque alterius, itemque complurium inter se planetarum contingunt in corporibus inferioribus tam multa illa ac diuersa, quae partim quidem cernuntur oculis, partim ingenio assequimur, ipsisque ex effectionibus, quorum prorsus omnium causae ad configurationes ipsas erraticarum referendae sunt. Statuerunt itaque primam erraticae cus iusque aetatem ab exortu matutino, quem Graeci ἤτον, ad primam usque stationem. Ab hac ipsa statione aetatem secundam, usque ad ἀκρόνυκτον, hoc est dum de nocte iam media Saturnus (ne ab exemplo quod posuimus, rece damus) ortum ab ascendente coeli regione facit, quod contingit Sole Libran ingresso, tunc etenim surgente Saturno, media, hoc est profunda nox, quod Graeca dictio indicat, existit, Sole imum coeli cardinem iam tenente. Ab Acronycto, id est ab ipso exortu, quem nocte media facere primum incipit, ad secundam usque stationem, tertiam planetae aetatem esse uolunt. Quartam eamque ultimam, quandiu erratica ipsa ab initio secundae huius stationis ad Solem regressa ei coniungitur, cuius etiam radijs oppressa delitescit, moxque ab illius subradiatione liberata, mane exoritur, denuoque efficitur matutina. Has igitur erraticarum quinque perinde ut Lunae Solarisque anni aetates quatuor, prisci rerum coelestium scriptores statuerunt, in quibus stellae singulae utique quas diximus qualitates uehementius excitant, pro aliarum tamen stellarum mixtura plus minusue, non tamen ut à seipsis suaque natura omnino discedant. Dicimus autem mouere qualitates, easque afficere libentius quàm elementa, quod hoc idem magis sibi placere Aristoteles ostendit cum ait, E triplici compositione primam quidem constitui è primordijs ijs quae à nonnullis uocentur elementa, quaeque ipse dicat terram, aquam, aërem, ignem, sed rectius fortasse dici posse ex elementorum uirtutibus: appellat enim uirtu tes frigiditatem, caliditatem, humiditatem, siccitatem, quae materia corporum sint compositorum, quas postea differentiae sequantur aliae, ut grauitas, leuitas, densitas, raritas, quaeque alia sunt generis eiusdem. Videre etiam oportet in quam coeli partem à media signiferi linea erraticae magis uergant, in austrum ne an in septentrionem? Praeter Solem enim caeteri omnes planetae ab ipsa linea deerrando spatio quodam suo declinant, & alius quidem magis alius uero minus. Fit igitur ex hac digreßione per signiferi latitudinem ab eius medio, ut aliâs meridiales, austrinaeque, aliâs septentrionales borealesque dicantur stellae: qua è re uires cuiusque erraticae, in quam uergit partem, magis intenduntur propter radiorum propinquitatem ac rectitudinem, quod cum primis Mathematico in enuntiandis coeli decretis obseruandum uidetur.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 97","label":"NIAD IOANNEM PARDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/97"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 99","label":"NIAD IOANNEM PARDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/99"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}