{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus 99","citation":"Pontano, De rebus coelestibus 99","ref":"99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/99.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"Declinare autem eas in austrum, nunc assurgere in septentrionem, atque aliâs magis, aliâs minus, non solum numerorum collectione, motusque dimensione constat, uerumetiam oculis ipsis cernitur. Quid enim euidentius, quàm quotidianus Lunae discursus? cum hoc mense uideamus eam nunc Iouis, nunc Saturni, nunc Martis sociari aut Veneris corpori, in eodem la titudinis gradu. Siquidem nonnunquam accidit erraticae corpus inter Lunae cornua comprehensum uideri, insequenti uero mense compluribus gra dibus per latitudinem ab illo distare, cum per longitudinem eodem in gradu copuletur. Quae res manifestißime indicat erraticarum corpora, ut non nulli contendunt, coelo ipsi infixa nequaquam esse: si enim coelo infixa, ab eodem ferrentur, eandem semper latitudinem retinerent, quam minime re tineri utique multa docent. Primum enim in coniunctionibus corporalibus non semper sub eadem latitudinis coniunguntur linea, quaeque stella priore in con iunctione fuerat australior, eadem in posteriore reperitur in boream ascendere, rursus in alia atque alia, sic deinceps copulatur, ut corpora ipsa uidean tur sese penè contingere, atque in unum coire. Deinde ut de Luna, cuius cursus est maxime perspectus, expreßius loquar, in menstruis eius cum Sole coltionibus, aut semper Solis deliquium fieret, atque, ut Graeco utar uerbo, ἔκλει ψις, aut omnino nunquam. Rursus quoties Soli opponitur, aut eius defectus nunquam contingeret, aut in singulis quibusque oppositionibus delique sceret. Vtrunque autem falsum est, quando utriusque contrarium uidemus con tingere: idque ob Lunae peruagationem euenit per signiferi latitudinem, quae quidem latitudo in eius menstruo cursu eadem semper esset, si coelo infixa cum illo & ab illo tantum moueretur, perindent cum naui & à naui mouentur ea quae nauis ipsius tabulatis affixa sunt: quinpotius Luna caeteraeque erraticae sic mouentur, ut uectores, ut nautae, qui & cum naui longius procedendo iter suum conficiunt, & per eam à dextro in sinistrum latus, rursusque à sinistro in dextrum oblique discursantes officium suum peragunt. Nam ut orbibus affixa sint suis, ab illisque ut rapiantur, hoc idem est dicere, quod paulò ante de epicyclis dictum est. Cur enim ab orbibus suis potius quàm à seipsis ferantur, ratio nulla est, cum multo sint perfectiora, quàm nostra haec corpora, nec ad mouendum exterioribus indigeant adminiculis quibus ne corpora quidem nostra, licet mortalia, minusque perfecta indigent. Nisi fortasse ut infantulis instrumenta quaedam natura parauerit, quibus sese ad incedendum instruerent: ac nihilominus tempus quoddam ijs constitutum est, quo decurso, infantes ipsi reiectis instrumentis sponte sua ac per se huc & illuc & eunt & redeunt. Nisi maluerimus coelestium illorum cor porum primam insantiam aeternam esse, quae in nobis breuißima quidem est, persuasumque uelimus exterioribus instrumentis, quae re ipsa nulla omnino sunt ea perpetuo indigere, ijsque uti: dum disserendi studio, atque argutijs hoc ipsum pertendimus.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus 98","label":"NIAD IOANNEM PARDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/98"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus 100","label":"NIAD IOANNEM PARDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/100"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}