{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De rebus coelestibus xix","citation":"Pontano, De rebus coelestibus xix","ref":"xix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/xix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/xix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/xix.md","author":{"name":"Pontano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano"},"work":{"title":"De rebus coelestibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Quod igitur inest artificij in effigiandis statuis, in consuendis uestibus, in generanda prole maribus, an non inerit & coelo, à quo, ut certum est, generationis rerum ducantur primor dia? Siquidem coelum per seipsum mouetur, caeteraque mouet omnia. Inde nanque defluit sempiterna illa quidem agendi ac procreandi facultas, inde calor ipse animalibus insitus ac seminibus, à quo rerum foecunditas, & ea quam prolificationem appellare placet, proueniunt: inde suscitatio spirituum, omnisque animalis commotionis existit causa atque origo. Hic etenim ipse calor alimenta in usum corporis ac uitae sumpta ita concoquit, ut in sanguinem uertat, per quem decoctum defecatumque, ac per uenas meatusque digestum, & tanquam instillatum, generatio existit ac uita. E cuius etiam sanguinis modificatione & habitu, corporum status, animorumque applica tiones & studia, mores item ipsi hominum proficiscuntur. Perinde uidelicet ut sanguis ipse tenuis aut crassus fuerit, liquidus aut turbulentus, synce rus aut corruptus, fluidus seu lentus, rufus aut forte albidus, feruentior aut remißior, proque alijs affectionibus uariauerit. Haec autem ipsa uarietas è motus temperatione, atque excrementorum qualitate manat, deque solis cum primis euectione, stellarumque erraticarum, per coeli partes ac signa. Siquidem uti domicilium sanguinis est cor in corpore animalium, quae san guine quidem constant, suusque idem ipsum existit uitalium spirituum fomes: sic Sol ipse quidam quasi fomes ac fons est caloris, ut uitae quidem ipsi & au tor & constitutor. Atqui fabrile aes & excuditur & informatur ferrario à fabro, pro mensura tum caloris, utque ignitum illud & candens fuerit, tum pro magnitudine ac modo ictuum, fabrilisque uersationis, hoc est pro quan titate motus, motorisque temperamento. Coelestes igitur agitationes (si de coelo coelestibusque actionibus in hunc loqui modum fas est) procreando in ho mine, marium quidem partes obeunt, inferiora uerò haec corpora foeminarum. Ac quemadmodum cor, quod primum est in animali constituendo, partes corporis reliquas procreat ac disponit, pro affectione quidem sua, proque insita ui ac potestate: sic Sol ipse coeli cor mundique totius, perinde atque affectus fuerit, inferiora haec, seruitioque apta corpora mouet ac disponit, quae quidem ipsa materiam illi subministrent, perindeque ut mulier uiro subseruiant.","prev":{"citation":"De rebus coelestibus xviii","label":"DREAM MATTHAEVM A3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/xviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/xviii"},"next":{"citation":"De rebus coelestibus xx.1-5","label":"xx.1 to xx.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/xx.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/xx.1"},"credit":{"text":"Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus","quality":"ocr"}}