{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum Slavorum 38.10-14","citation":"Pop Dukljanin, Regnum Slavorum 38.10-14","ref":"38.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/38.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/38.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/38.10.md","author":{"name":"Pop Dukljanin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin"},"work":{"title":"Regnum Slavorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Inter haec rex cum suo exercitu noctis hora paulatim gradiens et suaviter appropinquabat eorum castris, media autem nocte venit, quo vigiles et custodes Graecorum erant, irruitque in eos, et alios trucidavit, aliosque in fugam convertit, quod videntes Graeci valde turbati sunt, mox regis tuba sonuit, et qui cum rege erant clangentes bucinas, magnisque vocibus cocperunt vocitare, filii quoque regis, qui per montana erant, similiter coeperunt hinc inde buccinas, et tubas clangere, et vociferare. Post haec tarde per latera montium descendendo appropinquabant hostibus similiter, et rex faciebat, Graeci vero valde timere coeperunt, et quia tarde audiebant eos descendere, quia nox erat, et videre non poterant, putabant maximam multitudinem, quemadmodum audiebant ab Antibarensi. At ubi audierunt sonitum tubarum et buccinarum et vociferationis hinc iam prope esse, et supra se irruere terrore percussi in fugam conversi sunt, ut autem cognovit rex, et qui cum eo erant fugam iniisse Graecos; aurora appropiquante irruentes in castra eorum coeperunt vulnerare, trucidare et interficere, post terga eorum persequentes eos similiter et filii regis hinc inde graviter eos percutiebant et trucidabant cumque persequendo, et interficiendo eos rex cum filiis suis, et cum gente sua transisset torrentem, qui Prapratnam currit, et venisset in silvam. Goyslavus non agnoscens patrem suum, quia pulvere, et sanguine aspersi erant, et alter non cognoscebat alterum, irruit in patrem et ex equo in terram proiecit, non tamen eum vulneravit tunc voce magna clamavit: Boze pomiluj, Boze pomiluj, quem statim filius ad vocem cognovit et mox de equo descendens, patris pedem tenuit, dicens: Miserere pater, non enim cognovi te, cui rex: Noli timere flli quoniam adhuc Dei misericordia nobiscum est, eo quod non vulnerasti nec occidisti me. Tunc rex stetit in eodem loco vocavitque nomen loci Bosya milost, quod latine dicitur Dei misericordia, qui locus sic vocatur usque in praesentem diem, eo quod fecisset Deus misericordiam regi, ut non interficeretur a filio suo, et quod tantam multitudinem concessit Deus in manibus paucorum.","prev":{"citation":"Regnum Slavorum 38.4-9","label":"38.4 to 38.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/38.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/38.4"},"next":{"citation":"Regnum Slavorum 38.15-17","label":"38.15 to 38.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/38.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/38.15"},"credit":{"text":"Pop Dukljanin, Regnum Slavorum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/presb-docl-regnum-sl.xml","quality":"ocr"}}