{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regnum Slavorum 42.6-17","citation":"Pop Dukljanin, Regnum Slavorum 42.6-17","ref":"42.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/42.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/42.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/42.6.md","author":{"name":"Pop Dukljanin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin"},"work":{"title":"Regnum Slavorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Quid multum? Victus Bodinus rex ab uxore, ut Herodes ab Herodiana dum sederent ad prandium, et epularentur iussu regis capti sunt, et positi sunt in custodia, et quia noluit rex resistere voluntati uxori suae periurrus effectus est ad mensam, ut Herodes homicida. Quod audientes fratres, et filii ac nepotes eorum, congregantes omnem parentelam in unum abierunt Ragusium, et intraverunt in civitatem cum quadringentis viris in armis. Audiens rex quod fugissent congregato exercitu venit, et obsedit civitatem coepitque debellare eam. Tunc fratres et filii knesii Branislavii, et qui cum eis erant exeuntes armati de civitate magnam caedem faciebant quotidie de Bodini regis exercitu, quadam die dum exissent, et plures occidissent, et vulnerassent, Cocciaparus iactans lanceam e manibus transfodit, et occidit quendain Cosar, quem regina valde diligebat. Quod videns regina statim solutis crinibus coepit faciem suam fortiter percutere, et flere ac dicere viro suo: Heu, heu, heu, numquid non vides o rex, quomodo interficiunt tuos? Parentes eorum apud nos sunt, et ipsi non desinunt quotidie vulnerare, et occidere tuos. Numquid non cernis quod fecit Cocciaparus, quare sines vivere fratres eorum, quos tenes in vinculis? Tunc rex iratus manu sua porrigens gladium iussit decollari knesium Branislavum cum fratre, et filio ante civitatem Ragusii, et coram praesentiam parentum suorum, et iungens periurio homicidium. Tunc episcopi, et abbates, qui venerant rogare regem, ne decollarentur, et ut pacem inter eos mitterent, videntes eos iam decollatos eo quod moram fecissent veniendi valde tristes effecti sunt, coeperuntque vchementer arguere, et increpare regem eo quod obedisset voci uxoris suae, et occidisset fratres suos. Rex statim poenintetia ductus flevit amare, et quia fratres erant iussit eos sepeliri honorifice. Episcopi vero, et abbates tollentes eorum corpora magno in obsequio sepelierunt eos in monasterio Sancti Benedicti, in insula, quac est ante Ragusium.","prev":{"citation":"Regnum Slavorum 42.1-5","label":"42.1 to 42.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/42.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/42.1"},"next":{"citation":"Regnum Slavorum 42.18-20","label":"42.18 to 42.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/42.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/42.18"},"credit":{"text":"Pop Dukljanin, Regnum Slavorum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/presb-docl-regnum-sl.xml","quality":"ocr"}}