{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 10.767.63-69","citation":"Pope Cornelius, Epistolae 10.767.63-69","ref":"10.767.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.63.md","author":{"name":"Pope Cornelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0100a.stoa002"},"verse":false,"words":307,"text":"Et idcirco si, accepta pace, commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in periculo subveniri. Nec tu existimes, frater charissime, sicut quibusdam videtur, libellaticos cum sacrificatis aequari oportere, quando inter ipsos etiam qui sacrificaverunt et conditio frequenter et causa diversa sit. Neque enim aequandi sunt(34), ille qui ad sacrificium nefandum statim voluntate prosilivit, et qui luctatus (35) et congressus diu ad hoc funestum opus necessitate pervenit, ille qui et se et omnes suos prodidit, et qui ipse pro cunctis ad discrimen accedens uxorem et liberos et domum totam periculi sui perfunctione (36) protexit, ille qui inquilinos vel amicos suos ad facinus compulit, et qui inquilinis et colonis pepercit, fratres etiam plurimos, qui extorres et profugi recedebant, in sua lecta et hospitia recepit, ostendens et offerens Domino multas animas viventes (37) et incolumes quae pro una saucia deprecentur. XIV. Cum ergo inter ipsos qui sacrificaverunt multa sit diversitas, quae inclementia est et quam acerba duritia libellaticos cum iis qui sacrificaverunt jungere, quando is cui libellus acceptus est dicat: Ego prius legeram, et episcopo tractante(38), cognoveram non sacrificandum idolis, nec simulacra servum Dei adorare debere; et idcirco, ne hoc facerem quod non licebat, cum occasio libelli fuisset oblata, quem nec ipsum acciperem nisi ostensa fuisset occasio, ad magistratum vel veni, vel alio eunte mandavi, Christianum me esse, sacrificare mihi non licere, ad aras diaboli me venire non posse, dare me ob hoc praemium, ne quod non licet faciam. Nunc tamen etiam iste qui libello maculatus est, postea quam nobis admonentibus didicit nec hoc se facere debuisse, etsi manus pura sit, et os ejus feralis cibi contagia nulla polluerint, conscientiam tamen ejus esse pollutam, flet auditis nobis (39) et lamentatur, et quod deliquerit nunc admonetur, et non tam crimine quam errore deceptus, quod jam de caetero instructus et paratus sit contestatur.","prev":{"citation":"Epistolae 10.767.39-62","label":"10.767.39 to 10.767.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.39"},"next":{"citation":"Epistolae 10.767.70-95","label":"10.767.70 to 10.767.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.70"},"credit":{"text":"Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}