{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 10.787.1-16","citation":"Pope Cornelius, Epistolae 10.787.1-16","ref":"10.787.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.787.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.787.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.787.1.md","author":{"name":"Pope Cornelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0100a.stoa002"},"verse":false,"words":287,"text":"XXI. Et quidem (50) apud antecessores nostros (51) quidam de episcopis istic in provincia nostra dandam pacem moechis non putaverunt et in totum poenitentiae locum contra adulteria clauserunt. Non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut catholicae Ecclesiae unitatem vel duritiae vel censurae suae obstinatione ruperunt; ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat de Ecclesia separaretur. Manente concordiae vinculo et perseverante catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui Domino redditurus. XXII. Miror autem quosdam sic obstinatos esse ut dandam non putent lapsis poenitentiam (32), aut poenitentibus existiment veniam denegandam, cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera (Apoc. II, 5). Quod utique ei dicitur quem constat cecidisse et quem Dominus hortatur per opera rursus exsurgere, quia scriptum est: Eleemosyna a morte liberat (Tob. IV, 10); et non utique ab illa morte quam semel Christi sanguis exstinxit, et a qua nos salutaris Baptismi et Redemptoris nostri gratia liberavit, sed et ab ea quae per delicta postmodum serpit. Alio item loco poenitentiae tempus datur, et poenitentiam non agenti Dominus comminatur: Habeo, inquit, adversus te multa, quod uxorem tuam Jezabel, quae se dicit propheten, sinis docere et seducere servos meos, fornicari et manducare de sacrificiis, et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et poenitere non vult a fornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum, et qui cum ea fornicati sunt in maximam tribulationem, nisi poenitentiam gesserint (53) ab operibus suis (Apoc. II, 20, 22). Quos utique ad poenitentiam Dominus non hortaretur, nisi quia poenitentibus indulgentiam pollicetur. Et in Evangelio: Dico, inquit, vobis, sic erit gaudium (54) in coelo super uno peccatore (55) poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis, quibus non est opus poenitentia (Luc.","prev":{"citation":"Epistolae 10.767.135-139","label":"10.767.135 to 10.767.139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.135"},"next":{"citation":"Epistolae 10.787.17-31","label":"10.787.17 to 10.787.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.787.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.787.17"},"credit":{"text":"Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}