{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 12.796.169-179","citation":"Pope Cornelius, Epistolae 12.796.169-179","ref":"12.796.169","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.169","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.169.md","author":{"name":"Pope Cornelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0100a.stoa002"},"verse":false,"words":309,"text":"Nam et pars Novatiani Maximum presbyterum, nuper ad nos a Novatiano legatum missum, atque a nostra communicatione rejectum, nunc istic sibi fecisse pseudoepiscopum dicitur. Nec tamen de hoc tibi scripseram; quando haec omnia contemnantur a nobis, et miserim tibi proxime nomina episcoporum istic constitutorum, qui integri et sani in Ecclesia catholica fratribus praesunt. Quod utique ideo de omnium nostrorum consilio placuit tibi scribere ut erroris diluendi ac perspiciendae veritatis compendium fieret, et scires, tu et collegae nostri, quibus scribere, et litteras mutuo a quibus vos accipere oporteret: si quis autem praeter hos, quos epistola nostra (Non exstat) complexi sumus, scribere vobis auderet, sciretis eum vel sacrificio vel libello esse maculatum, vel unum de haereticis, perversum scilicet et profanum. Nanctus tamen occasionem familiarissimi hominis et clerici, per Felicianum acolythum, quem cum Perseo (13) collega nostro miseras, inter caetera quae in notitiam tuam perferenda hinc fuerant, etiam de Fortunato isto tibi scripsi. Sed dum istic Felicianus frater noster vel vento retardatur, vel accipiendis aliis epistolis a nobis detinetur, Felicissimo ad vos properante, praeventus est. Ita enim SEMPER SCELERA festinant (14), quasi contra inno entiam festinatione praevalcant. X. Per Felicianum autem significavi tibi, frater, venisse Carthaginem Privatum veterem haereticum, in Lambesitana colonia ante multos fere annos ob multa et gravia delicta nonaginta episcoporum sententia condemnatum, antecessorum etiam nostrorum, quod et vestram conscientiam non latet, Fabiani et Donati (15) litteris severissime notatum: qui cum causam suam apud nos in concilio, quod habuimus Idibus Maiis quae proximae fuerunt, agere velle se diceret, nec admissus esset, Fortunatum istum sibi pseudoepiscopum dignum collegio suo fecit. Venerat etiam cum illo et Felix quidam, quem ipse extra Ecclesiam in haeresi pseudoepiscopum olim constituerat. Sed et Jovinus et Maximus comites cum Privato haeretico (16) adfuerunt, ob nefanda sacrificia et crimina in se probata, sententia novem collegarum nostrorum condemnati, et iterato quoque a pluribus nobis anno priore in concilio abstenti.","prev":{"citation":"Epistolae 12.796.155-168","label":"12.796.155 to 12.796.168","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.155"},"next":{"citation":"Epistolae 12.796.180-192","label":"12.796.180 to 12.796.192","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.180"},"credit":{"text":"Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}