{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 12.796.48-70","citation":"Pope Cornelius, Epistolae 12.796.48-70","ref":"12.796.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.48.md","author":{"name":"Pope Cornelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0100a.stoa002"},"verse":false,"words":298,"text":"X, 30), et qui prius copulati sacramento unanimitatis fuerint, ipsos invicem tradituros. Nihil interest quis tradat aut saeviat, cum Deus tradi permittit et coronari (87). Neque nobis ignominia est pati a fratribus quod passus est Christus: nec illis gloria est facere quod fecit Judas. Quae autem sui elatio est, quae comminantium tumens et inflata et vana jactatio; illic absenti minari (88), cum hic me habeant in potestate praesentem? Convicia eorum, quibus se et vitam suam quotidie lacerant, non timemus; fustes et lapides et gladios, quos verbis parricidalibus jactitant, non perhorrescimus. Quod in illis est, homicidae sunt apud Deum tales: necare tamen non possunt, nisi eis Dominus necare permiserit. Et cum nobis semel moriendum sit, illi tamen odio et verbis et delictis suis quotidie perimunt. III. Sed non idcirco, frater charissime, relinquenda est ecclesiastica disciplina, aut sacerdotalis solvenda censura, quoniam conviciis infestamur, aut terroribus quatimur; quando occurrat et moneat Scriptura divina dicens: Ille vero qui praesumit et contumax est, vir sui jactans, nihil omnino perficiet, qui dilatavit tanquam infernus animam suam (Habac. II, 5). Et iterum: Et verba viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus in stercora erit et in vermes (89). Hodie extolletur, et cras non invenietur; quoniam conversus est in terram (90) suam, et cogitatio ejus peribit (I Machab. II, 62). Et iterum: Vidi impium exaltatum, et extolli super cedros Libani; et transivi, et ecce non fuit; et quaesivi eum, et non est inventus lotus ejus (Psal. XXXVI, 37). Exaltatio et inflatio, et arrogans ac superba jactatio non de Christi magisterio, qui humilitatem docet, sed de Antichristi spiritu nascitur, cui exprobrat per prophetam Dominus, et dicit: Tu autem dixisti in animo tuo: In caelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam; sedebo in monte alto, super montes altos in aquilonem ascendam super nubes, ero similis Altissimo (Isa.","prev":{"citation":"Epistolae 12.796.27-47","label":"12.796.27 to 12.796.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.27"},"next":{"citation":"Epistolae 12.796.71-93","label":"12.796.71 to 12.796.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.71"},"credit":{"text":"Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}