{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 12.828","citation":"Pope Cornelius, Epistolae 12.828","ref":"12.828","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.828","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.828","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.828.md","author":{"name":"Pope Cornelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0100a.stoa002"},"verse":false,"words":374,"text":"XX. Et quanquam sciam, frater charissime, pro mutua dilectione quam debemus et exhibemus invicem nobis, florentissimo (76) illic clero tecum praesidenti et sanctissmae atque amplissimae plebi legere te semper litteras nostras, tamen nunc et admoneo et peto, ut quod alias sponte atque honorifice facis, etiam petente me facias, ut hac epistola mea lecta, si quod illic contagium venenati sermonis et pestiferae seminationis irrepserat, id omne de fratrum auribus et pectoribus exuatur, et bonorum integra ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detractionis (77) sordibus repurgetur. XXI. Declinent autem de caetero fortiter, et evitent dilectissimi fratres nostri verba et colloquia eorum, quorum sermo ut cancer serpit: sicut Apostolus dicit: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimoe (II Tim., II, 17; I Cor., XV, 33). Et iterum: Haereticum hominem post unam correptionem evita, sciens quia perversus est hujusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus (Tit., III, 10 et 11). Et per Salomonem loquitur Spiritus sanctus: Perversus, inquit, in ore suo portat perditionem (78), et in labiis suis ignem condit (Prov., XVI, 27). Item denuo monet dicens: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccl., XXVIII, 28). Et iterum: Malus obaudit linguaoe iniquorum; justus autem non intendit labiis mendacibus (Prov., XVII, 4). Quod quanquam (79) sciam illic fraternitatem nostram, vestra scilicet providentia munitam (80), sed et sua vigilantia satis cautam, nec capi haereticorum venenis posse nec decipi, tantumque apud illos praevalere magisteria et praecepta divina, quantus illis in Deum timor est: tamen ex abundanti vel sollicitudo nostra, vel charitas scribere ad vos ista persuasit, ut nulla cum talibus commercia copulentur, nulla cum malis convivia vel colloquia misceantur, simusque ab eis tam separati, quam sunt ilii de Ecclesia profugi; qua scriptum est: Si autem el Ecclesiam contempserit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17): et beatus Apostolus non monet tantum, sed et jubet a talibus recedatur. Proecipimus, inquit, vobis in nomine Domini Jesu Christi, et recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Nulla societas fidei et perfidiae potest esse. Qui cum Christo non est, qui adversarius Christi est, qui unitati et paci ejus inimicus est, nobiscum non potest cohaerere. Si cum precibus et satisfactionibus veniunt, audiantur: si maledicta et minas ingerunt, respuantur. Opto te, frater charissime, semper bene valere.","prev":{"citation":"Epistolae 12.826","label":"Anno Christi Cclii. Epistola Xii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.826","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.826"},"next":{"citation":"Epistolae 13.830.1-36","label":"13.830.1 to 13.830.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/13.830.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/13.830.1"},"credit":{"text":"Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}