{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.1.23-40","citation":"Pope Cornelius, Epistolae 2.1.23-40","ref":"2.1.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/2.1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/2.1.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/2.1.23.md","author":{"name":"Pope Cornelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0100a.stoa002"},"verse":false,"words":285,"text":"considerantes pariter et ponderantes quod in tanto fratrum religiosoque conventu considentibus Dei sacerdotibus et altari posito (22) nec legi debeant, nec audiri. Neque enim facile promenda sunt, et incaute ac temere publicanda. quae discordioso stylo (23) audientibus scandalum moveant, et fratres longe positos ac trans mare constitutos incerta opinione confundant. Viderint qui vel furori suo, vel libidini servientes, et divinae legis ac sanctitatis immemores, vel jactitare interim gestiunt quae probare non possunt, et cum innocentiam destruere atque expugnare non valeant, satis habent fama mendaci et falso rumore maculas inspergere (24). Certe quod praepositis et sacerdotibus congruit, danda opera est, ut talia, cum a quibusdam scribuntur, per nos respuantur. Ubi enim erit quod discimus ac docemus scriptum esse, Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur insidiose (Psal. XXXIX, 13); item alibi: Os tuum abundavit malitia, et lingua tua complectebatur insidias, sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum (Ps. XLIX, 20); item quod Apostolus dicit, Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus (Eph. IV, 29). Porro haec fieri debere ostendimus, si quando talia quorumdam calumniosa temeritate conscripta sunt, legi apud nos non patimur. Et idcirco, frater charissime, cum ad me talia adversum te (25) et compresbyteri tecum considentis scripta venissent; clero et plebi legi praecipi quae religiosam simplicitatem sonabant, nec ullis maledictorum et conviciorum latratibus perstrepebant. III. Quod autem scripta collegarum (26) nostrorum, qui illic ordinationi tuae adfuerant, desideravimus, non veteres mores obliti, novum aliquid quaerebamus. Nam satis erat, ut tu te episcopum factis litteris (27) nuntiares; nisi esset ex diverso discrepans factio, quae criminosis et calumniosis commentis suis collegarum pariter ac fratrum plurimum turbaret mentes, et corda confunderet.","prev":{"citation":"Epistolae 2.1.1-22","label":"2.1.1 to 2.1.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/2.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/2.1.1"},"next":{"citation":"Epistolae 2.1.41-49","label":"2.1.41 to 2.1.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/2.1.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/2.1.41"},"credit":{"text":"Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}