{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Diatribae Duae 1.48","citation":"Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.48","ref":"1.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.48.md","author":{"name":"Pope Damasus I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i"},"work":{"title":"Diatribae Duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0105.stoa007"},"verse":false,"words":299,"text":"Infirma igitur, ac jacentia argumenta vides, quae Tillemontium in eligenda sententia ancipitem habuisse visa sunt. Placet tamen unum adhuc pro Liberio testimonium nunc ex Hilario afferre. Fuerat ille effectus certior episcoporum aliquot litteris, in Ancyrana synodo, quam tantopere laudaverat, anathema Consubstantiali dictum, quamquam hoc decretum episcopi illi tectum deinde, ac secretum habere studuissent. Rationes itaque omnes quibus temerarium facinus tueri poterant cum attulisset, easque vehementissime expugnasset, tum haec ait: Sed forte dicetur mihi: Aliqui hodie ex his, qui tum synodo (Nicaenae) interfuerant, tacendum de homousio decreverunt. Et ego invitus licet respondebo dicenti, numquid non et ipsi tacendo de homoeusio esse constituunt? Oro vos, ne quisquam alius ex his pater senem Hosium reperiatur, qui tacendum esse existimet de utroque (a). Vides itaque unius Hosii exemplum pro Semiarianis ab Hilario productum, quamquam eorum propugnandae sententiae haud satis idoneum, quia Hosius homousium aeque ac homoeusium a fide sustulerat. Cur igitur Liberti exemplo non utitur rei de qua agebatur confirmandae aptissimo? An Hilarius hoc dissimulans praeteriit? Hoc ne suspicari quidem licet. An igitur ignoravit? Quis vero animum inducere possit, ut credat, Semiarianos ejus pontificis potiorem auctoritatem negligere potuisse, ac rem, quam illorum imprimis intererat vulgari quam maxime, Hilarium ipsum, ac caeteros omnes clam esse voluisse? Verum ignoraverit Hilarius, quod profecto fidem superat, an vero ignoravit Valens, Ursacius, et Germinius, qui rebus a Liberio gestis praesentes fuerant? Cur vero cum ii in Ariminensi concilio Usiae nomen sublatum, ac tertiam Sirmiensem formulam confirmatam vellent, cum ob eam causam a Patribus quaererent, si Rufino credimus (b), an homousium quod summa constantia retinebant, an vero Christum Dominum adorandum, sibi proposuissent, de Liberio ne verbum quidem? An forte nullo in pretio apud illos fuerat aeternae Urbis episcopi auctoritas, et exemplum, quod tanti fecerant ante ejus exsilium, et Mediolanense concilium, ut ab illo uno caeterorum omnium animos pendere arbitrarentur?","prev":{"citation":"Diatribae Duae 1.47.12-19","label":"1.47.12 to 1.47.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.47.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.47.12"},"next":{"citation":"Diatribae Duae 1.49","label":"Diatriba Prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.49"},"credit":{"text":"Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}