{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Diatribae Duae 1.50.1-9","citation":"Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.50.1-9","ref":"1.50.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.50.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.50.1.md","author":{"name":"Pope Damasus I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i"},"work":{"title":"Diatribae Duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0105.stoa007"},"verse":false,"words":288,"text":"Cum igitur teneamus Sirmiensem fidem, ac formulam, quam Liberius pro humanae fragilitatis exemplo professus est, ad ea quae hinc fluunt, consectaria oratio convertenda esset. At haec a me omittenda esse existimati, tum quod unum hoc mihi proposui, ut rerum gestarum veritatem ab involucris, quibus quasi obtegi videbatur, eo quo possem modo, explicarem, tum quod in ea re tractanda alii ante me operam diligenter collocarunt suam. Reliquum igitur est, ut videamus cur formulam illam, quam velat catholicam probaverat Hilarius in libro de Synodis, per fidiae Arianae loco habuerit in Fragmentis. Nam cum episcopi aliquot Germaniae primae et secundae ab eo quaererem, quid Orientales in fidei professionibus aut gessissent, aut gererent, rogarentque illum, ut rescriberet, quid ipse super omnibus eorum dictis sentiret, post laudatas probatasque Antiochenam ecthesim in Encaeniis, ab Philippopolitanam, quam Sardicensem ex Orientalium ore vocat, cum deinde de Sirmiensi contra Photinum agit, primo ejusdem anathematismo allato (c), sic ait: Quis hic ambiguitatis locus, aut quid ex sincerae fidei conscientia reliquum est? Non est exstans ei ad originem substantia aliqua alia, nisi sola quae Del est: ut in eo nihil aliud natum esse possit quam omne quod Dei sit, quia non ex nihilo exstans aliunde non subsistit (d). Hoc itaque loco Hilarii apertam et manifestam sententiam vides: frustra vero dixeris illum haud probasse eam formulam tanquam integram et perfectam, sed hoc egisse, ut qui ea utebantur, eos alliceret ad catholicam fidem. Quibus enim ita rescribit Occidentales fuerant, ac perfecte catholiel episcopi, atque iis cum haec scribit, aliquam in viro integerrimo, ac in re omnium maxima, simulationem suspicari piaculum est. An itaque inconstantem potius in sua illum sententia dicemus? Magnus Baronius, quae in iisdem fragmentis adversus Liberium verba legimus, margini adscripta fuisse censet, et ex eo in textum deinde translata.","prev":{"citation":"Diatribae Duae 1.49","label":"Diatriba Prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.49"},"next":{"citation":"Diatribae Duae 1.50.10-19","label":"1.50.10 to 1.50.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.50.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.50.10"},"credit":{"text":"Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}