{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Diatribae Duae 1.59","citation":"Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.59","ref":"1.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.59.md","author":{"name":"Pope Damasus I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i"},"work":{"title":"Diatribae Duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0105.stoa007"},"verse":false,"words":389,"text":"Pudet me in his refellendis quisquiliis diutius immorari: at hinc videre licet, tantam esse praejudicatae opinionis vim, ut quae aperte falsa sunt, pro veris obtrudat, ac putidis figmentis in pretio habitis, gravissimae in viros sanctos, et immerentes calumniae ingerantur. Hinc cum altum ejus persecutionis apud scriptores omnes tum coaevos, tum huic aetati proximos, silentium sit, atque hinc figmentum illud sequioribus saeculis ortum videas, miraberis tamen esse nuper potuisse, qui, ut quod volebant, efficere possent, sordes illas collegerint, atque, ut aliquod iis pretium conciliarent, probatos auctores vexaverint, ac Invitos in eam sententiam detorquere studuerint, atque hujus persecutionis vestigia in iis, quae retulimus, Sozomeni, ac Hieronymi Chronici verbis, deprehendisse sibi visi sint, audi anonymum adnotatorem ad defensionem propositionum Gallicani cleri: Quod spectat ad persecutionem, praeterquam quod huic aperta testimonia perhibentur in gestis pontificalibus Felicis et Liberii, Sozomenus quoque Liberio suos usque adeo addictos fuisse scribit, ut ejus causa gravissimam seditionem excitaverint, et ad caedes usque proruperint: sed clarissime omnium Hieronymus, ideo cum Felice ejectos clericos memorat, quod Liberius taedio victus exsilii, et in haereticam pravitatem subscribens, Romam quasi victor intravit: quibus in verbis apparet, utrumque pariter junctum, id est fidei negationem, quam importat haereticae pravitatis subscriptio, et victoriam, utique non sine vi, et pugna aliqua, cum aemulis, qui per illam victoriam ejecti dicuntur. Et haec est (o lepidum caput!) persecutio peculiaris urbi Romae, quam describunt Acta Eusebii.... Et illam quidem localem urbique Romae propriam Acta nostra cessasse volunt sive post Eusebii mortem, sive, quod magis series demonstrat, post synodum, auctore Damaso, qui postea pontifex fuit, in Liberium congregatam, et si non ad multum tempus, id est ad exitum usque concilii Ariminensis. Nec enim mirum est Liberium, cui tanta constantia omnes resisterent, intellexisse tandem viam a se insisti, quae res suas in odium invidiamque maximam deduceret: tum aliae subinde causae intervenisse videntur. Jam enim omissis prima et altera formula Sirmiensi, quarum alterutri Liberius subscripserat et hactenus ab omnibus subscribi voluerat, tertia in nova Synodo Sirmiensi parabatur, propter acti disputationem de majoribus conciliis Arimini in Occidente, et Seleuciae in Oriente celebrandis agitabantur consilia, quorum exspectatio suspensos omnium detinebat animos; unde per illud intervallum, incerto futurorum Liberio, facile Ecclesia respirare potuit. Post Ariminense vero concilium, si Socrati Sozomenoque credimus, renovata est persecutio, quae vix integro anno quieverat, adeoque acta nostra cum caeteris scriptoribus consentiunt, nec veritatem exaggerant, dum Liberti sive haeresim sive persecutionem describunt.","prev":{"citation":"Diatribae Duae 1.58","label":"Diatriba Prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.58"},"next":{"citation":"Diatribae Duae 1.60","label":"Diatriba Prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.60"},"credit":{"text":"Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}