{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Diatribae Duae 2.20","citation":"Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.20","ref":"2.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.20.md","author":{"name":"Pope Damasus I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i"},"work":{"title":"Diatribae Duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0105.stoa007"},"verse":false,"words":317,"text":"Haec autem cum ita sint, numquam ego adducar, ut credam epistolam illam aut a Damaso scriptam, aut Ambrosium auctorem habere, aut aliquem alium illorum temporum episcopum, eorum quae agebantur instructum. In ea vero sententia magis magisque confirmor, cum animum adverto ad stylum barbaram, salebrosum, obscurum, ac a Damasi et Ambrosii nitore ac perspicuitate alienum. Quid enim sibi volunt verba illa dolentius forte, quam inconsultius ingemiscimus? An forte dolor fuerat dolendi causa major? Quotus enim quisque est, qui ita loquentem ac cogitantem ferat? Deinde quid referam inconcinnam saepe eorumdem verborum repetitionem, ut haec sunt, salvo ordine ecclesiastico, contra fas, et Ecclesiasticum Ordinem; cujus (Nectarii) ordinatio, quem ordinem habuerit, non videmus. Contra vero quanta rerum copia, quanta verborum elegantia, cum sententiarum gravitate conjuncta in iis litteris, quas hac ipsa de causa Aquileiensis concilii nomine Ambrosius vere Theodosio scripsit! Utramque ipse, inter se conferat lector, ac suo ipse judicio censeat, in utraque ab eadem manu prolecta videri possit. Quid tandem, quod auctor Italicae hujus epistolae pactum, quod Meletium inter, et Paulinum juratum fuerat, quodve concordiam reddiderat Antiochenae Ecclesiae, Ignorare videtur, cum tamen illud Ambrosio perspectum optime esset? Hinc Theodosio scribens, ait: Oblatas pietati vestra opinamur preces nostras quibus juxta partium PACTUM poposcimus, ut altero decedente, penes superstitem Ecclesiae remanerent, nec aliqua superordinatio attentaretur: at vero alterius, de qua agimus, scriptor, hoc se postulasse ait, quod jam facturo constitutumque fuerat, id est, ut concordia iniretur aliqua: Scripseramus dudum, ut quoniam Antiochena civitas duos haberet episcopos. Paulinum, atque Meletium, quos fidei concinere putabamus, aut inter ipsos pax et concordia salvo ordine ecclesiastico conveniret, aut certe si quis eorum allero superstite decessisset, nulla subrogatio in defuncti locum superstite altero gigneretur. Preces autem quas Ambrosius memorat, quo anno, quave occasione Theodosio oblatae fuerint, alio loco a me dictum (b): nunc quod ad rem attinet, vide imprimis, quam distent aera lupinis; deinde facile tibi erit judicare, an idem Ambrosius, utriusque epistolae auctor merito censeri possit.","prev":{"citation":"Diatribae Duae 2.19.13-23","label":"2.19.13 to 2.19.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.19.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.19.13"},"next":{"citation":"Diatribae Duae 2.21","label":"Diatriba Ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.21"},"credit":{"text":"Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}